eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    486

    5348. 1641 september 2. Van G.J. Vossius.1

    Cum gaudio intellexi ex literis filii Isaaci,2 ut salvus Parisios venerit, Excellentiam t. compellarit et, quod fore sciebam, acceptissimus fuerit; clarissimum Salmasium,3 alterum orbis literati decus, cum dolore suo non repererit, eo quod in Burgundiam abiisset. Nec dubito, quin ab eo tempore Excellentiam t. compellarit saepius, nisi forte, quod factum nolim, veneratione eius fastigii veritus sit, ne in publicum peccaret. Quamobrem licet non ignorem alloquio neminis reddi posse doctiorem, prudentiorem, meliorem, ab uxore4 tamen commonendum putavi, ut ne sine causa et modo interpellaret atque interea, ne paucis istis mensibus, quibus in Galliis futurus, diffluere sibi patiatur occasionem tam bellam nec postea redituram. Tuae vero Excel. curae eum fore usque adeo sum persuasus, ut neque id rogandum magnopere putem. Imo si peccandum est, in hanc filium partem peccare malim, quod saepius compellet quam subrusticus pudor sineret. Et tamen non ignoro heroicae mentis tuae negotia partim regni Suecici, imo aliorum etiam ingeniorum bono, partim ecclesiae catholicae, quam5 soli adspernantur vitilitigatores omniscioli, ecclesiae veteris contemptores, qui magis magisque cornua ubique tollunt ob felicem in Britannia successum, ubi meliores eorum, quos dicere nolo, meliorum se mortem exspectare creduntur, sequiores vero etiam manibus pedibusque procurare. Mihi vero de talibus vix scribere etiam tutum.

    Quid moretur editionem operis nostri, ut sic dixerim, Theologico-physici,6 et per te perque ea, quae proxime dixi, facile vides. Tamen ut ultra cessem, non sinit res typographi, cui prorsus iniurius sum, nulla licet culpa mea. Iam sex menses sunt, quod opus id non inspexi, nempe quia etiam indices iam excusi solaque desideretur dedicatio. De eo, cui destinaram,7 fieri ut video nequit. Utrum clero Anglicano inscribatur, deliberabo, ubi Hagam excurrero. Id intra tres erit hebdomadas, quando offerenda erit ill. Ordinibus filii pars altera Annalium Batavicorum;8 ea erit de comitibus ex domo Hannonia.

    Quaeres fortasse, si9 tamdiu non admorim manum operi de Theologia gentili, quid interim moliar. Nec enim cessare me existimabis. Equidem in tot adversis, utcumque forti sim animo, non longam adeo mihi vitam polliceor. Quare eorum instar, qui abitum parant, convasare mea incipio. Hoc est: relego et edita et plura inedita, qualium maiorem longe copiam reperio quam putabam. Si vita et valetudo siverint, plura videbis nostra intra biennium vel circiter quam putares. Sed si prope iam ad carceres decursum hoc vitae curriculum, manebit eorum cura liberos, praecipue Isaacum meum, pene dixerim delicias meas, quem iterum iterumque Excell. t. commendo.

    487

    Heroinae coniugi salutem dicito, imo familiae omni, a familia mea longe inferiori, sed Excell. t. devotissima.

    Illustriss.10 Excell. t. obsequio servitioque paratissimus
    Ger. Jo. Vossius.

    Amstelodami, MDCXLI postr. Kal. VIIbris styl. novo.

    Adres (volgens de copie te Oxford): Hugoni Grotio, Parisios.

    Notes



    1 - Copie Oxford, Bodl., Rawl. letters 84C, f. 177. Gedrukt Vossii Epist. I, p. 418 no. 416; Vossii Opera, Epist., p. 301 no. 557. Beantw. d. no. 5367.
    2 - Isaac Vossius (no. 5066 n. 20).
    3 - Claude Saumaise (Salmasius) bevond zich sinds begin juli in Dijon; zie P. Leroy, Dernier voyage, p. 88.
    4 - Elisabeth Junius.
    5 - Naar de beide gedrukte edities verbeterd uit: quae.
    6 - Vossius' De Theologia gentili et physiologia christiana, sive de origine ac progressu Idololatriae ..., Amsterdami, apud Ioh. et Cornelium Blaeu, MDCXXXXI. De ‘dedicationes’ zijn gedateerd op 12 en 28 oktober 1641.
    7 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury; hij werd echter nu in de Tower gevangen gehouden.
    8 - Matthaei Vossii Annalium Hollandiae Zelandiaeque pars altera, quae est de gestis comitum ex domo Hannonia, Amstelodami, apud Ioannem Ianssonium, MDCXLI; het eerste deel was verschenen in 1635. Matthaeus Vossius (no. 5066 n. 19) werd vervolgens aangesteld tot historieschrijver van Holland; vgl. Res. SH dd. 25 november 1641.
    9 - De beide gedrukte edities geven: cum.
    10 - De beide gedrukte edities geven: Illustris.