Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Sex dies sunt, cum regem vidi,2 qui nonnihil aegrotaverat, sed nunc bene valere se et verbis et vultu ipso ostendebat, de quo ipsi gratulatus sum dixique me scripturum serenissimae Maiestati tuae. Dixi etiam regi congruentia eis literis quas Maiestas tua ad regem et ad me scripserat XX Octobris,3 et illas quae ad regem erant, ipsi tradidi.4 Dixit rex non alienum se a bona pace neque colloquia de ea re se defugere.
Sicut autem regi dixi optare me ut nobis pax obtingat ex ipsius honore et commodo subditorum foederatorumque eius, idem multo magis, ut debeo, opto Maiestati tuae, simul divinam clementiam rogans, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, ut Maiestati tuae det vitam longam valetudinemque et res prosperas.
Lutetiae, XXX Decembris anni 1641 ex vetere calendario, ex novo VIII Ianuarii anni 1642, quem annum Maiestati tuae regnoque felicem opto.