eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5575. 1642 januari 26. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Multus hic sermo2 de capitibus accusationis a rege Britanniae institutae contra quosdam, quorum in parlamento magna erat auctoritas. Mirantur plerique, unde regi hic animus, qua spe virium suffultus rem susceperit Scotis universim, in Anglia non paucis invisam. Sed haec puto in Batavis quam in Gallia exactius noscentur.

    Rex hic quanquam minus commoda valetudine itineri se parat, facto ut rumor est testamento. Quo autem iturus sit rex, tunc cognoscetur cum Lugdunum venerit. Catalani in suas partes eum venturum sperant, ubi nunc hostis praepollet, ut et in tractu Ruscinonensi, quo ex Languedocia eunt XL centuriae. Alii putant paratus fieri in Burgundiae comitatum, non acceptis ab Hispano induciis semestribus quas Galli obtulerant, ideo quod ipse3 longiores velit. Sunt qui in Italiae proxima, quo praemittitur Bulionius, iturum regem putant et aliquid acturum socio pontifice, qui nunc magnum habet exercitum et in Helvetiis non minus quam rex militem scribit. Exercitui, qui apud regem erit, praeerit Millereius et sub eo vicecomes Turenae. Harcurtius ad finem Belgicum bellaturus creditur.

    Castella adversus Hohentwilam pergit facere Sparrius,4 et Erlachius contra eum se movet cum peditibus mille quingentis, equitibus totidem. Intelligimus Belgicae praefecturam Meloni datam, archiepiscopatum vero Toletanum Leopoldo.

    Deus, illustris domine, cuncta illustri Dominationi vestrae det prosperrima,

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 26 Ianuarii 1642.

    Bovenaan de brief in de copie te Den Haag: D. Camerario.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 702 no. 1550. Ook afschriften in copieboek Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 3, p. 11, in copieboek Stockholm, RA, Avskriftssaml. vol. 70, p. 318, in copieboek Linköping, Stifts- och Landsbiblioteket, Br. 23, 273, en voorts in copieboek Uppsala, UB, E 388a, 316.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrieven dd. 26 januari 1642 (nos. 5573 en 5574).
    3 - ‘ipse’ verbeterd uit ‘ipsis’. In de copie te Den Haag ontbreekt het woord.
    4 - In de Epist.: ‘Spanius’.