Illustris domine,
Certi iam sumus Narbonam ire regem.2 Papa vero post morbum sane gravem in Consistorio fuit infirmo corpore. Adversus Hispanos moliri aliquid papam hoc tempore vix arbitror, quanquam sedes Romana satis multas habet cum Hispanis controversias.
Praeter eos, qui Caleti sunt, alii etiam Nannetum oppido milites transire in Angliam parant. Quodsi poterunt ibi res ita componi, ut non nimium periclitetur regia auctoritas, gratum id erit Galliae regi et utile domui Palatinae. Nam quae nunc Viennae aguntur non ad domus tantum Palatinae, sed ad Angliae ludibrium pertinent. Cum autem Gallis res in Coloniensi tractu bene procedant, qui hic summam rerum obtinent quascumque moras iniicient, ne ad colloquium veniatur aut certe quam maxime sero ad id veniatur. In conventu Ordinum Suediae3 audio de bello ac de pace deliberari. Ut Anglia se nobis addat, optandum quidem est, sed an sperari possit nescio. Nodus ille, qui in Goslariensia pacta incidit de Stelleshemio [sic], extricari forte poterit.4 Sed mihi videntur Lunaeburgenses principes non facturi prudenter, si absque Suedia transigant. Hassis non modo non grave, verum et fructuosum videtur bellum fore, si res procedant quo coeperunt pede. Novas oppidorum et arcium accessiones illis locis exspectamus.
De Portugallia quaecumque audimus satis causae dant cur metuamus novo regi, praesertim cum et Batavorum in turbido piscatus multos gentis illius adacturus sit ad taedium rerum novatarum. Cum navibus longis duabus, quas tempestas nuper in oram Ruscinonensem adactas in Gallorum potestatem detulit, captus est et Jannetinus Doria. Dicitur autem classis, in qua
119
naves illae fuerant, iactum fecisse pecuniae ad tres usque milliones communes. Arcem Mansfeldium etiam nunc defensari intelligimus.Quod nobilissimus filius illustris Dominationis vestrae5 non qualia sperari aequum fuerat ex Suedia attulit, valde doleo; ac si quid ibi percipi potuit quod ad iudicationem futurarum rerum [valere] possit, id libens cognoscam.
Deus illustrem Dominationem vestram cum omni domo sospitet,
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
H. Grotius.
Calendis Martiis, [Lutetiae], 1642.
Poliniacum a Comitatensibus Burgundis obsidetur.