Frater optime,
Vix quicquam hoc quidem tempore quod scribam habeo. Scribo tamen vel in hoc, ne me vestri immemorem putes.
Reginam Angliae in dies expectamus. Heenvlietius scribit eam hesterno die, si ventus favisset, Dovera fuisse soluturam. Sed iam ventus plane est contrarius. De adventu tamen non dubitatur.2
Libros de Iure belli et pacis3 iam Amstelodamo accepi eosque per Vosbergium legatum4 mittere cogitaveram. Sed is iam satis periculose aegrotat. Blavius putat impressionem tui libelli de Antichristo5 occasionem dedisse comburendi ea, quae Amstelodamenses flammis dedere.6 Caeterum ego in istis socinianis audio esse quaedam catholicae ecclesiae plane contraria, ut cum dogma de Trinitate appellatur dogma satanae et alia eius generis.
Plura iam quidem non addam nec uxori rescribam, quia necdum quod rescribam habeo. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, III Martii 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Martii.
En in dorso: 3 Martii 1642 W. de Groot.