Mi frater,
Edita hic sunt opuscula illa ad pacem ecclesiae facientia, quae et Blavium audio velle excudere. Sed miscuerunt se huic negotio in arcano homines, qui effecere ne in hac editione mihi obtemperetur.2 Et quia audio exempla iam in Hollandiam missa, dicam quae sint quae
134
displiceant.3 Primum in titulo pro ‘Disquisitio Pelagiana’ debuit poni ‘Disquisitio de dogmatibus Pelagianis’. Deinde epigramma meum et admonitio de indice poni debuit post mea Annotata. Confessionem Augustanam poni volueram sine illa praefatione quae nihil ad pacem facit. Neque magis placuit mihi Consultationi Cassandri proponi praefationem parum pacatam, sed epistolas imperatorum ad Cassandrum et eius responsa; p. 292 pro ‘Rom.I’ scribe: Rom.I,8; p. 307 pro ‘1.7’ ponendum: I,7; p. 3084 pro ‘affectumque’ ponendum: affectuque; p. 351 pro ‘natus igne’ debet esse: natus ignis; eadem pagina pro ‘adesse’ ponendum: ad esse. De aliis nostris editionibus, omnia quae scripsi antehac singulis literis meis repetita volo credi, ne unquam obliviscaris.Sunt loca duo in historia Caraffae,5 nuntii apostolici, quorum alter ostendit quam corrupta fuerit vita clericorum eo tempore quo enatum est schisma, alter Confessionem Augustanam cum primum lecta est non displicuisse catholicis, sed visam egere explicatione in quibusdam partibus; quae duo non parum faciunt ad auferendam a protestantibus schismatis invidiam. Sed in iisdem Caraffae locis sunt quaedam inclementius in Lutherum et Melanchtonem dicta, quae avelli nequeunt, ita ut dubitem, utilene sit haec praeponi ipsi Confessioni Augustanae an non; de qua re tibi et aliis talium peritis iudicium permitto. Certe praefationes illas duas, quas dixi, ut instituto parum congruentes malim omitti. Possit autem in fine poni Syllabus eorum, qui pro pace scripsere, editus antehac et Lutetiae et Argentorati.6
Ut vero iam tuis literis quas 3 Martii dedisti7 respondeam, gratias habeo quod de transmittendis libris de Iure belli ac pacis curam habes.8 Blavius recte fecisset, si abstinuisset a talium librorum, qui cum meis nihil commune habent, editione9 aut prius consuluisset aliquos magistratuum, quos audio etiam Episcopio10 minus bene velle.
Rex est Carcassonae11 non procul a Narbone, cui vetus cognomen Martia.12 Et videtur Mars acer futurus illis in locis. Duo exercitus parantur ad tuendam Campaniam et Picardiam. Parlamentarii Angli in hac aula male audiunt, Hibernis vulgo favetur.
Rogo salutes uxorem tuam, matrem nostram, liberos tuos et amicos,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 15 Martii 1642.