Mi frater,
Triglandius,2 ut video, risum multis praebebit per illud τηλαυγὲς πϱόσωπον.3 Ubi a fraterno funere4 conquieverit animus Blavii, impellendus erit ut poemata et ad Lucanum nostra absolvat.5 Quodsi nimium cunctatur, ego dissertationem Americanam6 et quae ad Ius habemus7 hic praelo subiiciam. Nostra ad Vetus Testamentum pulcherrime edentur, sed lente satis.8 De mulcta remissa Blaviis gaudeo. Suaserim tamen a tam odiosis editionibus in posterum abstineant.9
Loci Caraffae10 habent quidem quaedam non placitura protestantibus, sed multum est quod dicit de corruptissimis cleri moribus illo tempore. Ea enim vera schismatis causa; caetera πϱοϕάσεις. Deinde in eo, quod ait Confessionem Augustanam initio non displicuisse catholicis,
165
sed iudicatam quibusdam in locis egere explicationis. Caeterum de his particulis addendis aut omittendis iudicium tibi et amicis permitto. Et rogo de privatis chartis11 rem promoveas. Existimo enim id pernecessarium. Et erit ea quaedam praescriptionis vicenaria interruptio.Riveti librum avide exspectabo.12 Quodsi detur occasio, velim una ad me mitti omnia quae antehac ab eo sunt edita. Quidam ex reformatis summe eruditus cum intellexisset Rivetum contra me scribere, rogabat an igitur Latine didicisset. Cogitabo autem et amicorum consilia super hoc lubens cognoscam, an respondendum sit Riveto et Borboritae.13 Deinde an illico, an vero in fine operis ad Vetus Testamentum.14
Rex apud Narbonem podagra laborat,15 febri continua cardinalis, nisi quod revalescere dicitur multa tamen timens, non externa sed aulica:
Ἄντα γέϱον, μάλα δή σε νέοι τείϱουσι μαχηταί.16Colubri oppidum et arx obsidentur a Gallis. Hispani sex mille pedites, CCCC equites bene locum defendunt et prospere eruperunt non sine sanguine. Gallis haec praeda obtinget. Rex magnos dilectus facere pergit in Avenione, Etruria, Helvetiis. Edidit apologeticum Parmensis, quod laudatur. Papa manet pertinax ut senex. Rex Angliae et ex Gallia et ex Dania habuisset auxilia, nisi parlamentarii mare fecissent suae potestatis occupatis navibus regiis et multis additis mercatorum. Nunquam vidi res perturbatiores.
Deus te cum matre, coniuge, liberis et amicis servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
5 Aprilis 1642.