Mi frater,
En tibi Americanam dissertationem.2 Incipiemus iam praelo dare Animadversiones nostras in Animadversiones Riveti.3 Non obliviscemur epigrammate graphi, quem eum esse credi-
207
deram quem scribis.4 Laurentii libellum5 videbimus et, puto, exspectabimus etiam Maresiana, ut videamus festinato an cunctato opus sit.6Hollandorum in iuvenem principem liberalitas non spernenda est neque tamen aequabit nescio unde conceptam.7 Gratias habeo pro votis super natali meo.
Colubro capto8 rex ipse se in illa castra contulit obsessurus non Rosas, quae magno praesidio et egregia classe defenduntur, sed Perpinianum. Interim perit Bassaea. Harcurtius et Guichius conspectis castrorum egregiis munimentis, qui defenduntur a XXV militum millibus et magna rusticorum munitorum manu, retro cessere divisis copiis, alter Peronam,9 alter Bapalmam, ut Beckio occurrant, qui in Hainavia agmen aliquod collegit, an vero ut et ipsi obsidium sive Bethunae sive loci alterius aggrediantur. Princeps Thomas Gallos iterum decepit et bellum redintegrat.
Vale quam optime cum matre, uxore, liberis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Maii 1642.
Miror me non accipere exemplaria de Iure belli ac pacis.10 Librarii iam omnes habent, et ego sero amicis munerabor. Paschate nupero cum rex strumosos tangeret, fuere inter eos Castellani duo ex praesidio Perpiniani, qui ob id commeatum eundi ac redeundi a praefecto suo acceperant.