Mi frater,
Vidi quod Laurentiades mihi opposuit2 ad refellenda ea quae rem iudicatam attinent. Edenda sine mora sunt ea de quibus scripsi antehac, Rotterodamensia illa dico, et quidem omnia et eo sermone quo primum concepta fuere.3 An vertenda sint, postea cogitabo. Caeteris, quae neque multa neque magna sunt in isto Laurentiadae opusculo, aliquid forte obiter reponam ubi videro quid dicturus sit dominus Rivetus.4 Si quid est de turbis Amstelodamensibus scitu dignum,5 praeter ea quae ad me scripsisti, velim me aut tu edoceas aut alius quisquam. Quae de Utenbogardo scribis, ostendunt in tam gravi aetate non deesse ei prudentiam. Qui mirantur me papam non habere pro illo Antichristo, norint me et amantem esse veri et in Gallia vivere ubi contrarium profiteri contra imperium est regis.6
Thuanus arcte custoditur7 in arce Tarasconae. Custodes sunt partim ex satellitio regis, partim ex cardinalis, sed hi plures. Rex huc venit. Cardinalis lente sequitur. Bulionii ducis uxor Sedani est. Multae in exercitibus captae foeminae quae hic habitant, relegatae aliae, aliae custoditae.8 Historiam meam rogo diligenter adserves.
Deus et matrem nostram et uxorem tuam et liberos bene servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 12 Iulii 1642.
Captus est et primus praeses Provinciae. Thuanus dicit, ubi ad iudices venerit, ostensurum se nihil a se factum regis iniussu. Dicitur autem is obstitisse quominus interficeretur Chavigniacus comes.