Frater optime,
Accipies hic ea quae Rivetus tibi opposuit,2 non ita virulente scripta ut alii faciunt, talia tamen quae subinde pungere non desinant. Laurentiades hac septimana quae Latine vidisti Belgice edidit et quidem auctiora.3 Imputat enim tibi pro crimine quod Viam pacis edi fecisti praefixa Pii IV bulla acerbissima.4 Quid Riveto, quid ipsi, quid Santrae respondendum sit, tu optime nosti. Vidisti quid iam bis in hac materia praestiterit reformatorum coryphaeus operam suam ei commodantibus etiam reliquis.5 Ego, si tuis pacis consiliis apud protestantes proficere
327
quicquam speres, e re fore iudico ut tua antedicta auctoritate scriptorum protestantium, Melanchtonis, Buceri nomine, ita munias, ut omnes ad oculum videant etiam alios magni nominis theologos tecum facere, qua in re egregiam tibi operam navare posset dominus Vossius.6De privatis tuis scriptis, quae edi desideras, egi cum Reigersbergio. Nec ille, nec ego habemus chartam illam, quae ‘non praeiuditii’ dicitur et magistratibus data est, nec decretum et protestationem Roterodamensium cum primum esses captus. Ea si tibi ad manum sunt, mitte; nos interea videbimus an hic nancisci possimus.7
Walonem Messalinum8 et editionem Blavianam Viae ad pacem9 prima occasione mittam. Mittet et La Mairius plura Walonis exemplaria in Galliam. Quae per Stradium10 ad nos misisti, recte curata ex prioribus litteris, ubi Mileteriani scripti mentionem facio, intellexeris. Certe si sententiam tuam de Antichristo ita exposuisses, ut iam facit Mileterius, minus id habuisset offendiculi apud eos qui implementum prophetiae de Antichristo adhuc expectant. Verum est contra imperium regis Galliarum esse si quis papam Antichristum vocet, sed tamen dicent reformati nulla te necessitate adactum vindicias papae suscepisse.11 Silet adhuc Marezius, quod miror.12
Historia tua bene a me servatur, sed tempus est ut et de ea edenda aliquando cogites,13 ubi Hoofdiana prodierint.14 Ridicula de versione epistolae tuae ad Laurentiadem lis novum nobis libellum Belgicum peperit qui sexti epimetri loco est.15
328
Obiit iam comes Guilielmus Nassavius,16 in cuius locum, de marescalli titulo loquor, successurum se sperat Brederodius,17 in praefectura Clusae Beverowartius.18
De rebus Thuani19 aliquam spem superesse laetus intelligo, quanquam tam multa hic de custodia reginae addita, de fratris regii in Italiam itinere et alia id generis sparguntur ut valde ei metuam, praesertim si non ad ordinarios iudices, sed ad delegatos res deducatur.
Deus te, uxorem, liberos diu servet incolumes, quod multi hic optant, quos de tuo morbo, imo et morte, rumores - e filii morbo ortum trahentes - maxima affecerunt tristitia. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXI Iulii 1642.
Responsio haec Santrae opposita, cum in manus meas venisset, describi eam feci dignamque iudicavi quae ad te mitteretur.20 Quid si publici iuris fiat?
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 31 Iulii.
En in dorso: 21 Iulii 1642 W. de Groot.