Riveti Examen2 legere nondum potui; legam iam primo tempore et aliquid reponam. Quod de domino Vossio scribis, utar libenter eo consilio.3 Protestationem Rotterodamensium mitto,4 alterum illud per quod deiectis magistratibus sua existimatio servata est, reperies in
349
omnibus urbibus.5 Ego etiam mittam si reperero, sed nolim ob id necessariam chartarum aliarum editionem differri.Nostra quae Blavius edit6 et Walonem7 cum commodo tuo exspectabimus. Ego de Antichristo dixi quae vera etiam nunc puto et ea firmabo in Annotatis ad Novi Testamenti8 reliqua. De historia Batavica9 cogitabimus ubi prodierint alia quae et hic et ibi affecta sunt. Responsum ad Santram scriptum est ab homine non imperito Gallici sermonis.10 Posset quidem hic edi, sed statim omnes iudicaturi sunt a me vulgari meas laudes. Si apud vos id fieri poterit, recte; sin minus cogitabo. A domino Vossio epistolam accepi,11 respondebo ubi primum potero. Interim gratias ei ago pro monitis optimis.
De Thuani et Sanctimarcii causa12 quid dicam nescio. Rex de illis durissime loquitur quasi insidias struxissent vitae suae ac liberum suorum. Paucis haec persuadentur. Thuanus dato iudici se de hoc interroganti scabellum in quo sedebat in caput voluit impingere nisi ab aliis fuisset prohibitus. Sanctimarcius dixit rem fingi incredibilem, nunquam sibi bene convenisse cum fratre regio nec unquam sperare se potuisse apud eum locum gratiae quem apud regem habebat.
Dicitur eo cancellarius iturus cum bis mille militibus ad impediendam seditionem et eodem duci dux Bulionius, ut et ipse et alii ibi interrogentur. Sed moram negotio obiicit tum regis magna imbecillitas tum cardinalis nunquam periculo vacans valetudo. Idque unum est quod nunc vinctis optare possimus, mora temporis.
Saluta, quaeso, matrem et uxorem et liberos. Instrumentum de existimatione deiectis servata misi Gallice, inde diem et argumentum cognosces ut id Belgice quaeras et edi cures,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
2 Augusti 1642.
Frater regius se in Helvetia recepit et non vult interrogari. Apparitorum pars tertia ad arma cogitur, partes aliae duae sumtum praebebunt.