356
Frater optime,
De rebus Petri certi hactenus nihil scribi potuit. Dabimus tamen operam ut certiora intelligamus. Hasselarii bene nobis volunt,2 ut et alii. Spero eos aliquid effecturos. Interea ipse et quam sibi despondit pendent animi. Haec3 etiam ab aliis, imprimis cognato nostro Lodestenio,4 ambitur atque ita intra sacrum saxumque stat5 ut nec ei possit nubere cui se ipsa addixit, nec alii aut possit aut velit. In matrimoniis contrahendis aliquid permittendum est Deo qui ei statui solet benedicere, ut et nos sumus experti.
Pro concordia ecclesiae vota libenter facio, et sicut re integra quaestionem de divortio faciendo suas considerationes habituram agnosco, ita nullas rationes video cur qui inter protestantes hactenus vixerunt, romanae se communioni dare debeant. Praesertim cum ea ecclesia quae errare se posse negat, etiamnum in multis erret et ferro flammaque in innocentes grassando manus adhuc habeat piorum sanguine madentes, neque certum sit non iterum eo redituram, cum dogmata ea retineat quibus manentibus persecutio in pios semper possit resurgere. Si Casaubonus ea quae scribis cum in Galliis esset6 dixit, minoris mihi iam erit quam antea. Cum enim id consilium nunquam in Anglia sit exsecutus, constat id non ex dictamine conscientiae processisse, cui alioqui fuisset obtemperandum. Te quod attinet, Deum precor eam tibi indat mentem ut in ea maneas libertate in qua hactenus vixisti et conscius ipse tibi honesti de concordia propositi a Deo expectes eventum, neque in causa sis ut Laurentiades7 aliique hic inimici absolvantur calumniarum aut multi hic pii et amici irreparabile sumant scandalum. Pater quid ad te ea de re scripserit nescio.8 Concordiae amicissimum fuisse certo scio, non ita tamen ut deserta communione in qua hic vixit, alii a qua exiverat iungere se in animum induxerit. Mihi certe eius rei nulla suppetunt argumenta, quin potius exemplo suo quid sentiret, ostendit. Cordesium9 obiisse minus mihi iam aegre est, quia ex Vossio intellexi extrema aetate non nihil delirii ipsi obortum fuisse.
De Roterodamensibus scriptis iterum repeto non esse mihi omnia ea quae petis ad manum; et repertum quidem in archivis Rotterodamensibus libellum quem ipsi pro te obtulerant Ordinibus, sed nullam illic extare protestationem.10
357
Thuani causam11 a reliquorum odiosis machinationibus segregari libenter audio. Valde enim et ipsi et familiae, quae tot viros bonos doctosque protulit, faveo.
Epistolam de rebus Laurentiadae12 quam ad nas misisti, legi cum Utenbogardo. Nihil ea magni momenti continet, neque digna videtur quae publice legatur.
Quo loco sint res ad Perpignanum et si quid ibi praeterea est novi, scire avemus. Nihil hic iam novi est nisi quod Brederodius marescalli dignitatem, Solmensis vero summam machinarum praefecturam meruerunt,13 et quod Orientalis Societas decem naves egregie onustas iam acceperit.14
Deus Optimus Maximus te, uxorem familiamque omnem diu sospitet,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, IV Augusti 1642.
Prolegomena ad Anthologiam15 accepi quidem, sed nondum legi. Postea lecta perplacuere.
Parlamentarii interceperunt regis ad uxorem litteras in portu Goeredano per bellicae navis magistrum.16 De eo hic questus est nuntius, sed iam illa navis in altum erat provecta. Trompius noster Anglorum ut et Hamburgensium naves a portu Dunckerkano arcet et illuc tendentes in Selandiam mittit.17
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Aug.
En in dorso: 4 Aug. 1642 W. de Groot.