Mi frater,
Votum pro pace oppositum Examini Riveti2 et alio[rum] irreconciliabilium scriptis iam descriptum est3 datumque amicis ut legant.4 Gaudeo habere nunc te ea quae ad famam ac ius nostrum pertinent; quae ut quamprimum edantur, res exigit.5 Exspectabo quae per Schocferianam viduam misisti.6 Amstelodami cum eris, spero memorem te fore Lucani, poematum, Anthologiae.7 Nostri Flores ad ius iam parte dimidia excusi sunt in octavo. Pervenimus ad alphabetum secundum.8 In Annotatis ad Vetus Testamentum pervenimus ad Jobum et in illo quoque brevi dimidium habebimus. Inchoatum est iam alphabetum tertium. Editio est in folio.9 In Novo Testamento iam ad epistolam Hebraeis scriptam perveni.10
De Thuano melius11 ego spero et amici eius, quia nomen eius in regiis ad parlamenta literis non exstat. Sollicitos tamen nonnihil nos habet, quod ad ducem Beaufortium, Vindocinensis filium, rex bis iam scripsit, ut ad se veniat et indicet quid ei Thuanus dixerit, cum in itinere Narbonensi ad eum diverteret. Dux Beaufortius mala excusatione usus ne veniret, scripsit regi Thuanum ad se venisse pro vetere suo in ipsorum domum affectu, a Sincmartio neque literas se neque nuntium habuisse; contra rempublicam et regem si qui unquam apud se habiti fuissent sermones, pridem id se ultro fuisse indicaturum.
Exspectatur hic ut princeps Arausionensis Hispanum hinc abstrahat. Pro rege Angliae vota facio; causa eius magis mihi placet quam vires.
386
Discam libenter quid futurum sit de navibus Anglicanis quas Batavi Dunquercam euntes cepere. Nam quicquid ea de re constituetur, inter exempla erit in posterum.12