Frater optime,
Nunc demum ex litteris tuis veram intelligo causam cur Cinqmarcius et Thuanus supplicio sint affecti. Unde illum quidem excusationem vix mereri, huius vero crimen in omittendo consistere tantum didici2 atque ita ei idem evenisse quod Amyclis olim.3 Sed haec dura esse nemo negaverit et potuerat certe locus esse gratiae in iuvene et qui de patria sua bene mereri poterat.
Libellus Laurentiadae oppositus non venit ex istis quas tu reris partibus, sed aliunde.4 Nunc hoc tibi carmen mitto eiusdem materiae, quod mihi heri, quale hic vides, misit Wester-
469
banius.5 De Anthologiae indice et Vossii super eo cogitatis scripsi nuper.6 Petam a Blavio exempla ista duo Voti tui chartae melioris, quae misisse te scribis.7Venit heri vesperi huc princeps Arausionensis. Eius adventus quid novi allaturus sit videbimus. Ordines Hollandiae nudiustertius comitia sua solverunt, sed decreta prius legatione in Zelandiam ut de negotio foederis inter tam vicinas provintias melius conveniat.8 Vellem et alia de quibus inter istas provintias disceptatur amice componi, quod multum valeret ad infringendas aliorum machinationes.
Ex Anglia tam incerti afferuntur rumores et tantis parasangis distant quae a parlamentariis vulgantur ab iis quae iactant regiis partibus addicti, ut malim de iis nihil quam dubiae fidei nova perscribere.
Heri in Selandiam profectus est senator Reigersbergius, qui plane ob additam Voto epistolam in fermento est.9 Addit et male a te dici Rivetum te eo solo nomine socini[ani]smi accusasse, quod ad socinianos scripseris, cum plures addiderit causas, quas tu scripto ad se misso refutaveris.10
Nunc quod addam non habeo, nisi quod secretario Hugenio successit Eicbergius, qui primus sub ipso scriba fuerat, idque praecipue principis opera et Batavis adiuvantibus.11
Deus te cum uxore et liberis diu servet incolumes,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XIII Octobris 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 13 s. 4 l. 3 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Oct. Exemplar libri contra Laurentiaden.
En in dorso: 13 Oct. 1642 W. de Groot.