Vir reverende,
Cognovi ex binis Amplitudinis tuae literis et relatu domini Lutzovii,2 cuius consuetudinem magni facio non tantum quia commendatur mihi ab adeo mei amante, verum etiam quia ipse id meretur, adversa tuae Amplitudinis et prospera. Non leve est vulnus viduum se simul et orbum conspicere, et viduitas quidem eo gravior quo felicius matrimonium fuit.3 Sed agnoscenda est in his casibus Dei cura, qui sic nos a terrenis et caducis ad caelestia et aeterna praeparat. Adferre etiam solatii aliquid possunt occupationes splendidae, principis favor et studiorum omne genus, maxime vero illud quod circum sacras literas versatur. Quibus et ego impendo tempus omne quod mihi relinquit legatio, eo proposito ut simul et paci et veritati serviam, quorum neutrum saeculo adeo immerso factionibus fieri potest sine offensis, quod et satis provideram, sed non ea tanti sunt ut propterea coepto desistam.
Post duas de Antichristo diatribas4 scripsi et tres libellos alios5 ad monstrandas vias per quas ecclesia Christi et a vitiis maximis purgari et simul in eam veritatem quae Deo placet restitui possit. Hi quoque libri non unum in me excitarunt crabronem. Me tamen facti non paenitet. Eduntur nunc Annotata nostra ad Testamentum Vetus, etiam ad ea quae adiungi Veteri Testamento solent.6 Dum in iis laborat prelum, absolvi scriptionem Annotatorum ad
563
Actus et Epistolas Apostolicas.7 Dabo etiam operam ut alia nostra ad posteros eant: reliquiae poematum,8 ampliores ad Lucanum notae,9 Anthologia tota Latinis versibus, antiquitates Gothicae, historia Batavica.10Rogo Amplitudinem tuam ut me precibus suis iuvet et contra sinistros interpretes amici veteris ac fidi famam tueatur,
Amplitudinis tuae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 12 Decembris 1642.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Cassio.
In de marge van de copie te Rotterdam: C. Cassio.