eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3498. 1638 maart 20. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Ob res a duce Vinariensi2 prospere gestas hymnus Te Deum3 in ecclesia hujus urbis cathedrali cantatus est. Ei supplicationi frequens interfuit parlamenti senatus, qui paucis ante diebus dignum veteri gravitate decretum ediderat rescissa sodalitate, quae propagandae fidei aut exaltationis Sanctae Crucis sibi nomen

    160

    indiderat auctore ejus instituti Hyacintho cappucino4, probatore pontifice5 et cardinalium collegio, quod Romae eidem negotio propagandae, ut loquuntur, fidei praeest. Multa moverunt parlamentum ad evertendam hanc molitionem, inter cetera, quod religionis obtentu abstrahi a parentibus liberi coeperant.

    Forbesius6, qui huc a rege Poloniae7 venit, in ejus regis literis vocatur legatorum externorum receptor, et nunc ejus regis nuntius ad Galliae regem8. Vocem nuntii pro legato voluit accipi, quod regii admissionales9, qui hic sunt, nolunt ei concedere. Si legatum voluisset dicere rex Poloniae, usurum fuisse eo ipso legati vocabulo, praesertim cum legatorum mentio in iis ipsis literis praecessisset, quorum ille scilicet non autem nuntiorum receptor dicitur. Interrogante, quid mihi hac de re videretur, comiti Brulono10 dixi mihi quoque videri nuntii nomen subsidere infra legati dignitatem.

    Die 6/16 mensis hujus regem adii. Gratias egi, quod felicis proelii me ante alios gnarum fecisset11 neque dubitasset, quin ea re, ut par erat, essem gavisurus. Affirmavi ei gaudere me ex animo, tum quod regis res multum hoc successu promoverentur, tum quod duci Vinariensi omnia velim optima; praeterea vero quod praeviderem futurum, ut Tuae Sublimitatis labores in conventu Ordinum Suediae ad fortia consilia perducendo multum hoc tam felici nuntio adjuvarentur. Auspicatissimi esse ominis, quod in victorias annus se panderet et ver novum prius laureas pareret regi quam flores ceteris. Gravem superbis Deum severe repressisse elatos spiritus, qui primam atque potissimam christianarum urbium suis rapinis ausi fuerint destinare.

    Scriptum nobis omnes caesarianos duces nullas merces avidius sibi comparare quam Galliae tabulas, ut qua intrari ea posset, speculentur. Non invidere nos eis aditum in Galliam, sed ea lege ac conditione, qua eam visuri sunt Savellius12 et Waertius13.

    A bonis ominibus ad hortamenta versus oravi regem, ut tam pulchris coeptis ad majores res gerendas uti velit detque ducis virtuti crescendi materiam justis ac celeribus auxiliis. Regem Hungariae14, qui sociorum suorum mala satis securus spectaverit, in proprio domus suae damno, praesertim in iis locis, quae velut claustra essent Helvetiorum terrae, non fore negligentem. Nec magis quieturum Bavarum15, qui in se iter parari videret. Quicquid aut huic aut illi esset virium, illuc concursurum, ac ni propere capiatur Rinfeldum, etiam alia jam capta haud extra

    161

    periculum fore. Peditatu opus partim quidem e Gallis pugnacissima gente partim e Germanis, qui gnari locorum multas habentes in Germania necessitudines rem communem provehendi opportunitates plurimas suggerere possint. Id si curetur, ingentia me brevi sperare incrementa. In Hungaria discordias ad mutua procerum vulnera processisse. Etiam Poloniae regem haud obscure studentem affinium suorum Austriacorum rebus domesticis dissidiis et vicinorum inimicitiis implicari. Hamburgi Suediae legatum16 in id incumbere, ut foedus Wismariense17 consummetur, deinde Angli invitentur ad societatem. Pomeraniam extra pauca praesidia ad nostros rediise. Tentatam infeliciter ab hoste Rugiam, quem non exigua clade affecerit Wrangelius18. Si et Batavi, quod speratur, cito se moveant, et rex bellum, priusquam id ad se perveniat, in hostiles inferat terras, non dubitandum, quin fecundus rebus prosperis futurus sit hic annus. Illustrissimarum domuum Palatinae et Hassiae curam, illa ut e longis calamitatibus resurgat aliquando, hujus ut praecaveatur ruina, non tam commendandam, quam laudes ei gratiasque agendas, quod haec cordi sibi esse factis egregiis demonstraverit pridem pergatque demonstrare. Reginam19 rectoresque20 Suediae laetissimis animis accepturos res regis secundas, ut qui perpetuo Deum precentur, rex diu ut floreat et post eum ipsius posteritas, cujus quod spem aliquam nobis Deus fecerit, de eo nos Deo gratias agere acturosque apertius, ubi regis, reginae21, Galliae, amicarumque Galliae gentium vota rata fecerit divina bonitas22.

    Cum animi alacritate et hilaritate vultus audiit haec omnia rex dixitque se duci Vinariensi missurum ad quinque peditum millia, ut aliquid de numero decedat sicuti fieri solet, certe tria futura millia. Additurum et equitis aliquid. Fore inter ituros Smitsbergium23, cujus laudes me probante praedicabat. Summam imperii in auxilia Guebriano24 se daturum.

    Rogavi rursum, ut quamprimum id fieret et quam maxima possent mitterentur auxilia. Deinde D. Crusium25 admovi ad regem, qui eum valde comiter amplexus est spoponditque gratissimum semper futurum, quoties ad se accederet. Dixi eum spectata regia urbe ire visum alias partes, unde cum redierit stiturum se regi, ut nuntios de ipsius valetudine quam recentissimos in patriam suam summopere eam ob rem gavisuram ferat.

    De supremo proelio, quod in silva Rinfeldo non longe pugnatum est, haec accepimus. Johannem Waertium conspecto apud oppidum ducis equitatu partem tantum ibi esse copiarum hostilium existimantem sperasse corona eos posse circumveniri. At ducem, qui non equitem tantum omnem, sed et peditem et quod ei supererat machinarum assumserat, ter explosisse machinas, dumque id fit, accessisse propius propriusque. Ac primum musquetarios, quos in oportuni situs fossa

    162

    Waertius locaverat inde ejectos ibique de tribus, quas priori proelio dux amiserat, machinis receptas duas. Non multo post labefactatos ordines peditum, quibus aderat Waertius, equitem a Tubatelo26 in effusam pugnam datum. Captum Waertium in ipsa fuga pugnantem pertinaciter. Savellium in fuga itemque Sperruterum27, et hunc quidem in vico Ruga Basileae propinquo; captos et milites ad mille octingentos; occisos DC admodum, cum e Vinariensibus non plures X desiderentur. Provecto longius Tubatelo venisse in ejus potestatem castellum Hunningam et hoc non longe a Basilea. Repetitam obsidionem Rinfeldi a victore, in quo oppido servantur ab hoste Schaveliskius28 et Erlachius29, cari duci, capti priore proelio. Coenasse cum victore hostiles duces exceptumque Waertium paulo durius, quod irreverenter de duce solitus esset loqui; comiter Savellium, et hunc quanquam imperio minorem in mensa collocatum supra Waertium eosque duos, dum culpam infelicis proelii alter in alterum conjiciunt, suaviter a duce auditos.

    In regiis literis, quibus supplicatio pro re bene gesta jussa est fieri, quas mitto, rex exercitum ducis a se ali non tacet aitque hoc successu justa consilia armorum suorum a divino Numine approbata.

    Legatorum Anglorum30 tentavi animos sponte mea, an ex usu existiment foederi Lutetiano31 communi praemitti foedus speciale Suediam inter et magnam Britanniam pro regnorum securitate, libertate commerciorum, salute protestantium. Nihildum responsi accepi, nisi cogitaturos ipsos hac de re. Queruntur de Gallis, Galli de ipsis non minus.

    Dubitant baro Degenfeldius32 et, qui hic res agunt ducis Vinariensis, Truchesius33 et Lutsavius34, cupiantne Galli bene procedere res protestantium trans Rhenum.

    Ejus rei haec habent argumenta: quod in occasione adeo ancipiti tam tarda mittuntur auxilia; quod ea ipsa supra millia tria futura non videantur; quod ductor illis imponitur non e Germanis, sed e Gallis pontificius Guebrianus; quod pater Josephus35 dixerit Germanos id iter defugere, cum ipsi valde id se dicant expetere, praesertim Degenfeldius qui et consilia et arma conferre velint, ut in patriam sibi redire liceat.

    Magnum quidem Galli praeter haec auxilia exercitum pollicentur, sed adulta aestate. Interim bene evenit, quod Caroli Lotharingi36 incursus in eas partes, in quibus agit dux Vinariensis, a Guebriano in comitatu Burgundiae ducis Longavillani37 copias regente inhibiti sunt.

    163

    Ego non desino apud omnes, quotquot video, urgere, ne tanta res geratur segniter, praesertim cum inde Suedi conjecturas capturi sint, quid in posterum a Gallis sperandum sit.

    Deus bene haec cuncta prosperet favensque adsit, Excellentissime et Illustrissime Domine, Tuae Sublimitati, regnoque ac reginae.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    10/20 Mart. 1638.

     

    Sperruterus ut reus custoditur. Audio et Waertium et Savellium missos Benfeldium magnamque pro iis pecuniam offerri a rege. Jam nobis nuntiatur, nescio quam certo auctore, ex hostium partim captivis partim transfugis MDCCC equites, pedites vero MCC ad Vinariensis exercitum accessisse. Sermo ibi est de permutando Savellio cum marescallo Hornio38. Mitto indicem39 eorum, qui capti sunt et qualitatum, eundem quem dux misit regi.

    Dicitur Poloniae princeps Casimirus40 sperare Portugalliae praefecturam. Helvetii nullos a se milites exire patiuntur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 410: Oxenst. Skrifter 2 afd. II, p. 453.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Voor deze hymne zie men VIII, p. 623 n. 3.
    4 - Hyacinthe Kerver († 1650), oprichter van de Congrégation de l'Exaltation de la Sainte-Croix, pour la propagation de la foi, conversion des hérétique, et confirmation des convertis (gesticht op 14 september 1632 en opgeheven in 1654).
    5 - Urbanus VIII.
    6 - William Forbes, secretaris van de Koning van Polen.
    7 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    8 - Lodewijk XIII.
    9 - Anne, graaf van Brulon, en Nicolas Faure, sieur de Berlize.
    10 - Anne, graaf van Brulon.
    11 - Vgl. no. 3497.
    12 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    13 - Johan van Werth.
    14 - Ferdinand III.
    15 - Maximiliaan I van Beieren.
    16 - Johan Adler Salvius.
    17 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636 tussen Zweden en Frankrijk.
    18 - Karl Gustav Wrangel.
    19 - Christina van Zweden.
    20 - Voor hun namen zie men No. 3424, p. 40 n. 1.
    21 - Anna van Oostenrijk.
    22 - Grotius doelt hier op de zwangerschap van Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    23 - Ludwig von Schmidberg.
    24 - Jean Baptiste de Budes, maarschalk van Guébriant.
    25 - Johan Jespersson Kruus.
    26 - Georg Christoph von Taupadel.
    27 - Klaus Dietrich Sperreuter.
    28 - Bernhard Schaffalitzky.
    29 - Johann Ludwig von Erlach.
    30 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordeinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    31 - Zie no. 3404, p. 4 n. 6, en no. 3479, p. 129 n. 10.
    32 - Christoph Martin, vrijheer van Degenfeld.
    33 - Wolf Dietrich Truchsess.
    34 - Conrad Lutzow.
    35 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, de bekende gunsteling van De Richelieu.
    36 - Karel IV van Lotharingen.
    37 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    38 - Gustaf Karlsson Horn.
    39 - Deze index ontbreekt. Voor een opgave van de gemaakte krijgsgevangenen zie men de Gazette de France dd. 22 maart 1638 p. 145-148 no. 17.
    40 - Jan II Kazimierz.