eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3497. 1638 maart 20. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Jam modo accipio tuas datas VIII Martii2 ibique pro tam benigna opera, Deo autem pro restituta tibi valetudine ago gratias.

    157

    Principibus Palatinis3 injuria fit ab admissionalibus regiis4, qui eis nolunt apud reginam5 id honoris concedi, quod duci Vinariensi6 concessum est. Angli autem legati7, quorum consilio utuntur, ferunt id satis irate. Ego sicut compositis maritimis controversiis plurimum sum gavisus, ita doleo novas subseri simultates; in quibus auferendis omnia moveo et spero me cum tempore promoturum aliquid.

    Ac sicut hoc negotium admissionalibus, ita alterum majus de foedere, quod Hamburgi cuditur8, Anglis legatis commendo. Illi, quod unum possunt, scripturos se in Angliam dicunt. Velim communi foederi speciale alterum inter Suediam et Magnam Britanniam praemitti, multas ob causas.

    Ad promovenda ducis Vinariensis coepta tam speciosa adii regem9 exacto Martii die. Non omisi territare periculis, allicere occasionibus, ut auxilia et magna eo mittantur et cito. Id ad consultationes etiam, quae nunc in Suedia habentur, plurimum habiturum momenti. Commemoravi Hungariae ac Poloniae mala intus, extra metum; res nostras in Rugia Pomeraniaque prosperas; labores magni cancellarii10; Palatinae domus longas calamitates cum saeculi opprobrio; landgravii viduae11 nutantia consilia et quicquid praeterea ad impellendum regis animum facere videbatur, cui praeterea precatus sum, ut quam Deus spem nobis regnaturae post ipsum posteritatis ostentare coeperat, eam ratam ut faciat votaque regis, reginae, Galliae foederatorumque exaudiat.

    Rex et ore et verbis non displicere sibi hanc orationem12 ostendit promisitque illico se missurum sex millia duce Guebriano13, qui nunc in comitatu agit Burgundiae nuperque ducem Lotharingum14 retinuit, ne in Vinariensem procederet; in eo auxilio et Germanos aliquot fore.

    Gratias egi et, ut quamplurimi et quam celerrime mittantur, oravi. Nec cesso quotidie et de ea re compellare eos, qui aliquid valent. Dicunt omnes magnum eo exercitum iturum aestate media. Sed eam moram res non patitur. Rijnfeldium enim nisi capitur, in periculo sunt et caetera. Neque putandum in hoc rerum suarum discrimine cessaturos aut imperatorem15 aut Bavarum16. Sapientia sunt ordinum Suediae aut potius magni cancellarii eos regentis consilia, quae, uti spero, secundabit Deus. Gallassius17 terreri adversa fortuna Waertii18 debet,

    Sequitur superbos ultor a tergo Deus19.

    158

    Egregium erit hic captivus Galliae spectaculum, cujus regiam urbem sibi in praedam spoponderat. Curtius20 siquid attulerit, audiendum sane erit.

    De Hanovia doleo et Ramsaei21, quem amavi semper, et ipsius etiam comitis22 nomine, cui dubito, an satis tuta futura sit haec pactio. Interim incommode ea publicis evenit rebus.

    De Meppa bene se habet, modo accedat exercitus. Galli ajunt se sicut praecurrere nolle, ita paratos in electore23 juvando exemplum sequi Anglorum et videntur aequa loqui.

    Dantiscanis, nisi firma cum Danis Batavisque foedera habeant, video durum certamen fore. Et Batavi, ut solent, plus justo cunctantur. Si bellum oritur, nihil inde mali praevideo Suedicis rebus.

    De Portugalliae motibus nulli hic ultra rumores sunt, quos aula haec ex minimis inflando maximos facere solet.

    In Brasiliam ituram Hispanorum classem et ad recuperanda Africae litora credibile est.

    Spero in Trajecto ad Mosam tutando eam emicuisse ducis Bulionii24 diligentiam, quae ipsum a nimis forte formidolosorum suspicionibus liberet.

    Fore credo, ut Ligurnum portum Ethruscus25 acceptis pignoribus utendum det Hispano26, qui Genuae nonnihil diffidere incipit. Sabauda soror regis27 plane suam approbavit fidem remoto ab aula patre Menotto jesuita28. Montisferratensis regio in bello est, Mantuana in pace per Venetos vultque Hispanus Mantuam legatum29 mittere, sed rex Galliae obstat, ne admittatur. In Pedemontanum agrum ingens bellum Hispanus parat. Madritianae, quarum meministi, literae jungunt Gryphas equis30.

    De supremo praelio, quod in silva Rijnfeldio non longe III Martii pugnatum est, haec accepimus. Johannem Waertium conspecto apud oppidum ducis equitatu partem tantum ibi esse copiarum hostilium existimantem spersase corona eos posse circumveniri. At ducem, qui non equitatum tantum omnem, sed et peditem et quod ei supererat machinarum assumpserat, ter explosisse machinas, dumque id fit, accessisse propius propiusque. Ac primum musquettarios quos in opportuni situs fossa Waertius locaverat, inde ejectos ibique de tribus, quas priore praelio dux amiserat, machinis receptas duas. Non multo post labefactatos ordines peditum, quibus aderat Waertius; equitem a Tubatelo31 in effusam fugam datum. Captum Waertium in ipsa silva pugnantem pertinaciter, Savellium32 in fuga itemque

    159

    Sperreuterum33 et hunc quidem in vico Ruga Basileae propinquo; captos et milites ad mille octingentos; equites multos occisos, sexcentos admodum, cum e Vinariensibus non plures decem desiderentur. Provecto longius Tubatelo venisse in ejus potestatem Castellum Hunningam, et hoc non longe a Basilea. Repetitam obsidionem Rijnfeldii a victore, in quo oppido servantur ab hoste Schaveliskius34 et Erlachius35, cari duci, capti priore praelio; coenasse cum victore hostiles duces exceptumque Waertium paulo durius, quod irreverenter de Vinariensi solitus esset loqui; comiter Savellium, et hunc, quanquam imperio minorem, in mensa collocatum supra Waertium; eosque duos, dum culpam infelicis praelii alter in alterum conjiciunt, suaviter a duce auditos. In regiis literis, quibus supplicatio pro re bene gesta jussa est fiere, quas mitto, rex exercitum ducis a se ali non tacet aitque hoc successu justa consilia armorum suorum a divino Numine approbata. Capti sunt hoc praelio praeter maximos duces tribuni sive colonelli quatuor, adjutores eorum III, praefecti vigilum IV, centuriones turmales XVII, pedestres XIV, adjutores eorum XXII, signiferi equestres XXXII, pedestres IV, metatores VII, decuriones manipulorum XXXIX, signa praeter X priore capta praelio equestria XXXVIII, pedestria XVIII. Dicuntur Benfeldium mitti Waertius et Savellius, et hic quidem, ut cum marescallo Hornio36 commutetur. Sperruterus ut reus custoditur. Dicitur Poloniae princeps Casimirus37 sperare Portugallici regni praefecturam. Nullos a se exire milites Helvetii sinunt.

    Addam preces, Illustrissime Domine, pro re communi, te tuisque omnibus.

    Excellentiae Tuae addictissimus et observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, X/XX Martii MDCXXXVIII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, Ub., cod. 388a, ep. 120. Gedrukt Epist., p. 411. Beantw. d. no. 3517? Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in den Haag.
    2 - De brieven van Camerarius aan Grotius zijn nagenoeg alle verloren gegaan.
    3 - Moritz en Eduard van de Palts.
    4 - Anne, graaf van Brulon en Nicolas Faure, sieur de Berlize.
    5 - Anna van Oostenrijk.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    8 - Zie no. 3479, p. 129 n. 10.
    9 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    10 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    11 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    12 - De uitgave der Epist. geeft de lezing: ‘occasionem’.
    13 - Jean Baptiste de Budes, maarschalk van Guébriant.
    14 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    15 - Ferdinand III.
    16 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    17 - Matthias, graaf Gallas.
    18 - Johan van Werth.
    19 - Seneca, Hercules Furens 385.
    20 - Ferdinand Siegmund Kurz.
    21 - James (Jacob) Ramsay, gouverneur van Hanau.
    22 - Philipp Moritz, graaf van Hanau-Münzenberg.
    23 - Karl Ludwig van de Palts.
    24 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    25 - Ferdinando II de Medici, groothertog van Toscane.
    26 - Philips IV.
    27 - De tekst van de copie te Uppsala heeft ‘Regi’; bedoeld wordt Christine, weduwe van Vittorio Amedeo van Savoye, zij was een zuster van Lodewijk XIII.
    28 - Pierre Monod.
    29 - Diego de Saavedra y Fajardo.
    30 - Vgl. Vergilius, Bucolica Ecl. VIII. 27: iungentur iam grypes equis.
    31 - Georg Christoph von Taupadel († 1647).
    32 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    33 - Klaus Dietrich Sperreuter.
    34 - Bernhard Schaffalitzky.
    35 - Johan Ludwig von Erlach.
    36 - Gustaf Karlsson Horn.
    37 - Jan II Kazimirz.