eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3517. 1638 april 5. Van L. Camerarius1.

    Illustrissime ac Excellentissime Domine,

    Tandem ex Anglia a rege avunculo2 allatae sunt principi electori Palatino3 litterae propria eius manu scriptae.

    Iis proposito ipsius ad induendum arma laudato spem suam liberaliter pollicetur et auxilium hortaturque eum ad fortitudinem et constantiam.

    Hoc illico elector per Rusdorfium4 mihi indicari curavit, qui adiecit iam collecta Londini XL millia liberarum sterlingicarum et in promptu esse collybi litteras, ut brevi Amstelodami ista pecunia numeranda sit. Missurum etiam regem ad Amasum navim bellicam, quae tormenta maiora VIII cum omni apparatu consueto et necessario advehat. Iam cum legato Gallico5 agit elector, ut promissa sibi ab ipso regis sui6 nomine tempestive impleantur. Suorum tantum, quos Meppam misit ad loci possessionem adquirendam litteras expectat, quo facto delectus militum urgebit, quantum poterit, et aliquem ex suis7 mittet in Sueciam.

    Exercitum vero hoc tempore cito colligere, nisi fallor, admodum difficilis res erit inprimis ob incerta diribitoria exhaustis plaerisque vicinis provinciis diuturno et exitioso bello.

    Annonam tamen a Battavis sperat, qui et arma et pulverem pyrium ipsi suppeditabunt ex suis armamentariis.

    Orandus igitur est Deus, ut electori juveni admodum et deliciis potius quam laboribus hactenus adsueto animum magnum largiatur et fideles inprimis ministros, qui ad causam potius publicam quam propriam utilitatem suam respiciant. Non deerunt ipsi prudentia principis Arausionensium8 monita et in omnem

    190

    eventum recta consilia, ut secundum occasiones ordinum voluntatem sua auctoritate inducat, ut antiquissimae domus Palatinae defaederatis his provinciis olim bene merite rationem habeant. Aiunt etiam missurum regem Magnae Brittanniae legatum9, qui Hamburgi foedus commune promoveat.

    Haec ut praeclara sunt, ita faxit Deus, qui regum corda in sua manu habet, ut sint constantia et durabilia et maiora indies producant. Nam non parum boni sunt solliciti, ne interni motus quietem et tranquillitatem Magnae Brittanniae tam diuturnam turbent exorta in Scotia non exiguo tumultu ob invisam ibi in sacris ritibus anglicanam ordinationem, quae ecclesiis Scoticis nunc obtruditur. Cui tota nobilitas et populus regni unanimiter se opponit paratis ad defensionem cunctis rebus, si forte vis aliqua ipsis excipienda sit. Sed sperandum est regem a natura mitem ad talia extrema venturum non esse ob metum civilis belli in suis regnis. Id quod magno mercentur Iberi.

    Landgraviae10 legatus Melander11 cum electore semel atque iterum graviter locutus eumque ad fortia consilia et facta adhortatiis est spem ipsi faciens de herae suae in continuatione belli reiecta malefida pace constantia, si alii quoque in oneris partem veniant, cui ferendo ipsa sola par non esset.

    Mihi illum videre non contigit, quod ad me praeter suam alias consuetudinem nondum adcesset forte minus mihi gratum esse existimans, quod inducias cum Götzio12 pepegit exclusis Suecis et Gallis. An legatus D. Wolfius13 ad landgraviam venerit, nondum mihi constat. Ego quamprimum, ubi sit, comperero, uti iussus sum diligenter cum ipso conferam per literas.

    Deum praecor, etc.

    L. Camerarius.

    Ex Haga, 27 Martij/6 Aprilis 163814.

    Boven aan de copie: 27 Mars/6 Apr. 1638.

    Notes



    1 - Copie Stockholm, RA. Antw. op no. 3497; beantw. d. no. 3528. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Karel I van Engeland.
    3 - Karl Ludwig van de Palts.
    4 - Johann Joachim von Rusdorf, staatsman in dienst van het huis van de Palts.
    5 - Jean d'Estampes.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - Friedrich Pawell; vgl. no. 3717 dd. 8 augustus.
    8 - Frederik Hendrik.
    9 - Eerst zou Robert Anstruther naar Hamburg gaan. Op verzoek van Elisabeth Stuart en Karl Ludwig van de Palts werd tenslotte Thomas Roe met de missie belast.
    10 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    11 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    12 - Johann, graaf van Götz.
    13 - Hermann Wolff.
    14 - Datering oude stijl op 27 maart geeft bij omrekening inclusief 5 april; bovendien spreekt Grotius in zijn antwoord no. 3528 van Camerarius' schrijven van 5 april. Ik heb de brief daarom op die datum gesteld.