Illustrissime Domine,
Gallia nondum se movet; ducis autem Vinariensis2 res nec optime nec pessime procedunt. Potuerat, si Gallicum auxilium jam adventasset, obsideri Brisacum; poterant et ducis Lotharingi3 copiae, quae non longe a Montepellicardo ad necessitates Brisaci sublevandas coiërant, caedi. Nunc distractis in multa praesidia militibus ducis nihil quidem tale tentari potuit. Neque tamen cessatum est. Die Martii, ut hic numeramus, XXVIII capta arx Retela et praefectus4. Milites militiam mutavere. Die XXX Newenburgum Basileam et Brisacum inter ab hoste derelictum. Id nunc a duce Vinariensi permunitur ut et Rijnfeldium. Equites ejus ad Memmingam usque cursitant. XL ab iis hostiles equites caesi. Capta Belinga. Tutlinga et oppidorum minora alia. Magnus inde per Sueviam Bavariamque terror effecit, ut commeatus a Donawerta tanquam minus tuto loco Augustam transportarentur ejusdemque urbis Augustae praesidium augeretur.
A Ratisbonensibus expulsos caesarianos milites perstat fama, non tamen ut partes civitas mutaverit. Dux Vinariensis etiam pontem facit ad Newenburgum crediturque Friburgi obsidionem moliri. Erfordae pacta cum Saxone5 ita dicuntur valitura, si rata a Suedis habeantur.
Götzius6 ad Heilbrunnam XIV habere cohortes sive regimenta dicitur, quatuor turmae venire Heidelberga. Exspectari et Croati bis mille et totidem a Bavaro7 equites alii.
204
De Savellii8 fuga, quomodo evenerit, variat fama. Constat elapsum Lauffenburgo venisse Badam atque inde cura magistratuum, quibus se aperuerat, deductum Lucernam. Ibi hospitio exceptum nuntii pontificii9, salutatum ab Hispanico legato10 et eo, qui res agit imperatoris11; scripsisse Viennam, nisi Waertius12 ante adventum machinarum et peditum partis maximae praecipitasset se in temerariam pugnam, actum fuisse de Vinariensi ejusque exercitu. Waertium vero e carcere apertam misisse epistolam ad Bavarum, qua infelicis pugnae culpa in Savellii ignaviam conjicitur, qui ipso primo conflictu fugae exemplum dederit.
III millia per Rhaetos Mediolanum transiere. Iidem Rhaeti, quae manent, castella metu seditionum majore praesidio custodiunt.
Hispanicus ille, qui Lucernae est legatus, iter per Helvetios IX millibus poscit; puto ut Constantiam ducantur, ubi nunc Savellius recolligere exercitum dicitur incipientibus et ibi et ad Lindaviam Cellamque ostendere se hostilibus copiis.
Comes Hanoviae13 scriptum edidit14, in quo Ramsaeum15 graviter incusat.
In Italia consilia sociant pontifex16, Veneti, Ethruscus17, credo ad cudendas inducias. Bremi praefectus18, quod deditionem ante necessitatem fecerit, poena sua sanciet, ut scribitur, quam laesit disciplinam. Helvetii protestantes iratum sibi imperatorem metuunt tutandisque urbibus suis incumbunt. Et commodum repertae in Bernati agro venae novae plumbi sulfurisque.
Poloni19 nuntius Forbuschius20 nudo capite regem21 allocutus pacem commendavit suumque regem ad eam rem opitulatorem obtulit. Responsum puto referet satis indefinitum.
Nunc ad tuas venio literas 5 Aprilis datas22. Angli23 foedus, quale Lutetiae factum est24, probari expetunt neque in eo mussitant. Sed de iis, quae in Suedia Fledwodo25 aliisque eo missis significata sunt, nihil apertum loquuntur. Negant etiam quicquam ad se perscriptum ex Anglia de pecuniis rebusque aliis mittendis ad Palatinum principem26. Et Scotiae motibus facilia ajunt fore remedia.
205
A Batavis Palatinum juvari gaudeo et vidua Hassiaca27, quae brevi bis a Gallia pecunias accepit, ad bellum redeunte video spes praeclaras. Sed iis de rebus, quae dicturus sit Melander28 quaeque scripturus Wolfius29, tua comitate edoceri gaudebo.
Soldnero30 Curtioque31 peribit opera, nisi pacem aut inducias etiam cum Gallis velint. Vitzthumii32 mors Warnemundae jacturam non compensat. Redibit ad nos, spero, fortuna Banerii33 virtute, praesertim si propere adsint e Suedia novi dilectus.
Dunquercanorum rapinis facile finis adferri poterit, si Galli et Batavi velint et non nolint Angli. Colonia civitas ut sibi consulat, potest fieri: boni aliquid in commune inde non exspecto.
Neoburgicum34 quoque tenacioribus vinculis illigatum puto quam ut expedire se possit.
De Gustavo Hornio35 mones memorem; et spero adventuras pro eo ex Suedia literas.
De Palatinatu neque Hispanus36 decedet neque Bavarus, nisi Angli rem sibi cordi esse aliter quam verbis ostendant.
Milites IV, oppidani III conscii fugae Savellii aut culpae rei37 capite id luerunt.
D. Schmalchius38 nondum hic adest. Aveo ex eo et acta et agenda discere.
Tibi tuisque det Deus prosperrima.
Excellentiae Tuae summa observantia addictus
H. Grotius.
Lutetiae, 7/17 Aprilis 1638.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. 14/24 April. anno 1638.