Magnifice et generose domine,
Heri accepi Magnificentiae vestrae literas scriptas Lutetiae [..] Martii.2 Sunt illae sui semper similes, refertae rerum varietate et exactissimo Magnificentiae vestrae iudicio et cura penetrandi in omnia. Regis christianissimi incommoda valetudo non Galliam modo, sed extra eam multos afficit. Velit Deus christiano orbi tam propitius esse ut qui bellum hactenus pacis causa fortissime gessit, nunc pace resurgente, eam incolumis videat diuque et felicissime fruatur. Scio enim iam diu in Galliam innotuisse quod, quae foederatis regnis
210
tanti constiterunt, praeliminaria universalis tractatus iam tandem 24 Martii3 sint conclusa et sequenti die instrumenta utrinque commutata, Calendaeque Iuliae congressibus Osnabruggensi et Monasteriensi lectae.Habuisset rex christianissimus iustas causas protrahendi hanc conclusionem intercedendique ne ante commutatio instrumentorum fieret quam omnia pro Gallia essent in promptu. Verum dum Maiestas eius contenta esse voluit cautione caesarea, ostendit orbi non per foederata regna stetisse, sed Austriacorum consiliis factum esse quod antehac ad tractatum universalem non sit ventum.4 Deum oro ut initia et progressum huius toto orbe maximi congressus velit praesidio suo secundare.
Quibus modis tribunus Rechwaldt5 Ungarum aliosque non paucos ceperit, docet index hisce adiectus et excerpta literarum Torstensonii ad me.
Comitia Polonica more solito contentiose in septimam septimanam continuata, 30 Martii hora 4 matutina, postquam a summo mane antecedentis diei in vesperam usque et deinde tota nocte in dictam horam fuissent protracta, sunt conclusa.6 Rex ad solutionem propriorum debitorum obtinuit 20000000 imperialium,7 et pro milite limitaneo dimidium eius, quae in commune conferri debent, receptis apud eam gentem contributionibus.
Ego nunc me paro ad iter versus Osnabrugam.8 Si Magnificentiae vestrae placuerit mihi significare, non modo de nomine et conditionibus legatorum Gallicorum, sed etiam eorum apparatu et comitatu,9 numerabo id inter caetera officia. Quibus Magnificentiam vestram caelesti favori officiose commendo,
Magnificentiae vestrae amicus benevolus,
Johannes Oxenstierna.
Stetini, die 6 Aprilis 1643.
In dorso staat: Die 6 Aprilis anno 1643. Ad legatum dominum Hugonem Grotium. J.O.A.