Magnifice et generose domine,
Pro diligenti et continuo Magnificentiae vestrae literarum commercio2 ingentes illi ago gratias. Ultimae, quas pridie accepi, scriptae erant 26 Februarii/8 Martii.3 Velit Deus opportuna remedia adferre valetudini regis christianissimi et tantum caput orbi diu servare incolume.
Non vani sunt rumores de consiliis Bavari. Agitavit eadem in conventu Donaverthensi sub specie tamen mittendarum legationum in ambo regna Sueciae et Galliae. Ex tempore consilium, ceperunt tres electores ecclesiastici ablegandi suorum aliquem ad papam, qui repraesentato Germaniae statu consilium eius imprimis requireret transigendi cum Gallia, etiam, si id petatur, excluso Hispano. Verum caesar misso Gebhardo iurisconsulto ad electorem Moguntinum4 - ut patet ex eiusdem Gebhardi relatione, quae in proelio Lipsensi inter alia secretissima Austriacorum consiliorum acta est intercepta5 - utraque et Bavari et electorum consilia interturbavit. Prius tamen quam electores coepto desisterent, extorserant invito caesari Lutzoviani instrumenti ratificationem.6 Nam cum Gebhardus scriberet caesari non aliter posse diverti legationem ad curiam romanam quam si ostenderetur spes
188
componendarum rerum in Germania, hoc ceu occulto et efficaci cuneo protrusa est dicta ratificatio.Qua spe secuturi mox congressus proceres Imperii suspensos tenuit, neque destitit Francoforti,7 et ubicunque opus erat, spargere hanc rem velut indicium propensissimae suae in pacem voluntatis, nihil a sua parte deesse, per regna solum stare quominus quies orbi reddatur. Dum hi rumores vagantur, detegitur subdolus fucus et informis forma dictae ratificationis, pro qua paulo post prodiit alia emendata,8 sed cui ex superabundanti, ut Austriaci loquuntur, addita est declaratio, prioribus ob latentes in ea aequivocationum nodos longe suspectior.9 Neque satis fuit ratificationi fucum illinere, etiam salvus conductus pro sacrae regiae Maiestatis legatis, in comitiis Ratisbonensibus approbatus, indeque in Daniam ad regem, et per eius deinde solennem legationem in Sueciam missus, ibi denique acceptus,10 plane nunc immutatus et in eius locum alius substitutus invenitur.11 His scilicet Austriacorum - ut nihil de Hispanicis dicam - artibus declinandus erat universalis congressus et interea imminendum particularibus transigendi occasionibus. Talem per Herberstenium in Gallia quaesitam audivimus.12 Neque Auersbergius quicquam apud Salvium intentatum reliquit.13 Et credibile est Bavarum suarum rerum satagere.14 Cuius indagandi rationes Magnificentia vestra non potest ignorare. Itaque si quid talium est, eius industriae relinquitur, ut sciatur quo consilia inclinent.
189
Cum Transylvano nullum foedus est factum.15 Ostendit tamen non obscuram voluntatem coniunctionis, quam Torstensonius per literas et quacunque re, huic negotio convenienti, alit. Quid inde futurum sit, tempus aperiet.
Torstensonius 6 die huius mensis comitis Broyani propositum16 invadendi stativa Vittenbergii ad Munchenberg17 cum 2000 equitum egregia arte elusit, nam ubi rescivit Broyum hoc agere, Vittenbergium consilii illius admonuit, ipse vero adsumto robore sui equitatus Broyo, cum nihil adhuc hostile in dissitis expectaret, occurrit eumque in Senfftenberg deprehensum omni quem secum habuit equite exuit, captis quatuor equitum magistris et aliis officialibus, cum numerosa turba equitum et sexcentis equis bene ornatis. Ipse Broyus, incertum an vulneratus, natando sibi et suorum aliquibus consuluit.18 Inter caesos numerati sunt tres equitum magistri et alii officiales inferioris dignationis et ex equitum grege plurimi. Tribunus Luttingen19 paulo ante hanc Torstensonii irruptionem a Broyo emissus evasit cum ducentis circiter equitibus. Hoc ergo patrato Torstensonius 22 Martii castra movit20 et in Lusatiam superiorem, indeque, si rationes belli gerendi id permittent, versus montes Boyhemorum contendere statuit. Caesariani interiora Bohemiae tenent et versus Leuchtmaritzium eunt.
Deus Magnificentiam vestram diu sospitem et incolumem servet.
Stetini, 23 Martii 1643.
In dorso staat: Die 23 Martii anno 1643. Ad dominum Hugonem Grotium. Mut[atis] mut[andis] ad dominum Carolum Marinum. J.O.A. Pacis negotium.