Illustrissime atque excellentissime domine legate, domine et patrone magne,
Literas Excellentiae vestrae 18 Iulii datas 25 huius recte accepi. Illustrissimus dominus legatus Oxenstierna2 4 Iulii stylo vetere Hamburgum venit, in domo Salviana divertit et 8 huius stylo vetere Laumburgum est regressus, unde recta Osnabrugam iam tendere
429
scribitur. Nec ante eodem iter dirigat illustrissimus Salvius quam Daniae regis legati3 eunt, quorum instructio necdum est parata. Ab Hispano legato in aula principis Germanici dictum est4 res inter Gallum et Hispanum esse compositas, nec frequentari Monasterium propter alias rationes quam ut solennia ibidem peragantur. Hoc multi ea propter fieri autumant ut Galli Suecis suspecti reddantur.De Dano incerti sumus quo erumpat. Credimus enim facturum quod facere potest. Vix credo quod milites nostri, ut constitutum fuit, hoc anno in Germaniam abvehantur. Quamvis enim de fide sua securos ille reddere conetur, nescio tamen quid explorationes, detentiones et confiscationes illae in freto insolitae minari videntur,5 et fides Danica6 apud nostrates pari passu ambulat cum Punica apud Romanos.
Hisce valeat illustrissima Excellentia vestra atque perpetuo faveat mihi, qui dum spiro, ero, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae quovis obsequio addictissimus,
H. Appelboom.
Amstelodami, 27 Iulii 1643.
Adres: Sacrae regiae Maiestatis Sueciae apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, illustrissimo domino Hugoni Grotio, domino meo observando.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Aug.
En in dorso: 27 Iulii 1643 Appelboom.