Vir clarissime et doctissime,
Spero iter legatis reginae nostrae bene processurum et ipsum quoque cuius causa eunt negotium.2 Illud quod Hispanus legatus dixisse fertur de rebus cum Gallia in arcano
459
compositis3 falsum esse testatur Theodonisvilla, quae paucos intra dies Gallorum futura est, non sine gravi dolore Hispanorum. Danus multum movet,4 parum promovet. Si tamen in causa est quominus supplementa nostra mare transeant, habebit quod imperatori imputet.Ex Theodonisvilla feliciter erupere hostes5 non sine Gallorum damno. Sed res eo iam perducta est ut diutius defendi oppidum non possit. Res Angliae melius regi quam parlamentariis procedunt, nisi quod hi Scotorum auxilia sperant. Villam Novam Astam Galli cepere et tendunt in agrum Mediolanensem. Pontifici res in Ferrariensi agro prosperae sunt satis, adversae in Urbinato. Ibit eo ex Gallia Servianus ad pacem faciendam.6
Deus, vir clarissime et doctissime, sospitet Claritatem vestram,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, VIII Augusti 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso (met andere hand): 12.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 8 Augusti.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.