Mi frater,
A rusticatione bene te reversum et res nostras editionesque curae tibi esse gaudeo. Sperabam aut Corvinum2 aut alium aliquem non magno opere frenaturum fuisse Riveti
482
ferociam. Si nemo reperiri potest, videbo ego quid facto sit opus. Cartesius mihi dicitur ea esse comitate ut mirum non sit amicos ei reperiri.3 Sed Voetius factione praevalebit.In Anglia potiores esse res regias multi nuntiant,4 sed regina aegrotare dicitur morbo lento quidem, sed qui periculo non vacet. Velim mittas ad me formulam iurisiurandi quod ab iis exigitur qui in Conventum Ordinum Foederatorum mittuntur, et causas quae dominum Matenesium ab eo praestando retinent.5
Dominus Alibraeus vir nobilis et perquam eruditus6 misit, iam annus est, ad Elzevirios versionem accuratam Tarquinii ex Virgilio Malivezza. Is liber nec editur, nec de eo Elzevirii quicquam scripsere.7 Velim eos aliquis interpellet, ut norim quid domino Alibraeo respondere debeam. Quandoquidem res tam diu trahitur, velit ad se remitti illud scriptum, et aequum postulat.
Dux Anguianus Longuium obsidet, dum solo aequantur opera ad Theodonisvillam. Trinum obsidet princeps Thomas. Hispani aliquid militis eo iniecere. Galli ob Ribagorsae in Catalania defectionem obsides capite plexuere.
Vale, mi frater, cum tua tuisque,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 22 Augusti 1643.
Literae quas a regina regente impetraverat dux Guisius, ei redditae sunt sine usu ullo, quia nec dici poterat rem iudicatam ab illegitimo iudice - ipsum enim parlamentum Parisiense de eo iudicaverat -, neque vocabulum abolitionis aut aliquid simile in literis voluerat interseri.