Vir clarissime atque doctissime,
Gratias Claritati vestrae habeo pro literis XVII Augusti datis et pronissimo in me affectu, pro quo mutuum spondeo. Gaudeo etiam fecundam frugibus esse Suediam et disparescere illas a Dania nebulas.2 Legatis qui ad pacis negotium eunt3 labores opto felices, quam ad rem non parum conferre poterunt res prosperae Torstensonii, Coningsmarcii, Axelii Liliae.4
Hic complanantur quae ad obsidendam Theodonisvillam5 facta fuerant opera. Dux Carolus laborat ut se belli malis exuat. Feminarum principum dissidia recrudescunt et eam ob causam Mombasonia rus amandata est.
Ero semper, vir clarissime ac doctissime,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
XXIX Augusti 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 29 Augusti.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.
Bovenaan de copie te Den Haag: Appelbomio.