Vir clarissime atque doctissime,
Recte accepi literas Claritatis vestrae datas exeunte Augusto.
Pro renovatione foederum reginae iam gratias egi2 speroque eam rem faustam ac salutarem fore regno utrique. De Dano nihil certi iudicari poterit, priusquam legati inde in Suediam venerint.3 Deum rogo ut aut bellum illud a nobis avertat aut certe priusquam
546
id erumpat, pacem nobis det cum Germania, ad quam faciendam legati hinc nondum abiere, sed praemissae sunt eorum sarcinae.4Quieta hic sunt omnia, nisi quod in carcerem Vicennensem missus est dux Bellifortius, ducis Vindocinensis filius.5 Causa vulgatur, quod cardinali Mazarino insidias struxerit, metuens ne gravis aliquando sit aliis eius potentia.
Felix matrimonium opto landgravio Friderico et virgini Palatinae,6 et praefecturam Livoniae Wrangelio.7 Domitzii arcem non minus quam oppidum puto brevi fore in nostrorum potestate.8 Sed miror illustrissimum dominum legatum baronem Oxenstiernam tam longe abiisse a locis, unde pax exspectanda est. Videat ipse.
Pax veniat Deo dante, cuius bonitati, vir clarissime atque doctissime, Claritatem vestram commendo unice,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Septembris XIX [sic] 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 19 Sept.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.
Bovenaan de copie te Den Haag: Dno. Appelbomio.