486
Excellentissime et illustrissime domine,
Apud reginam regentem fui die Lunae. Ex mandato gratulatus ei sum de proelio ad Rocroium,2 sine mandato, re ipsa id urgente, de Theodonisvilla. Cum dicerem indubie reginam Suediae etiam de hac urbe capta, quae tanto praesidio, bono praefecto, operibus intus extraque factis defendebatur, propinqua obsessis spe auxilii et capta intra spatium mensis integri ac dimidiati, gratulaturam ipsi fuisse si rem scisset, interlocuta dixit nimis longe abesse Suediam quam ut id brevi sciri possit.3 Addidit4 fidem ipsius de servandis foederibus cum regina Suediae non literis tantum et quidem binis,5 sed rebus ipsis patere, tanto proelio pugnato, tanta urbe capta. Addidi non haec eo me dicere, quod ipsam a pacis cogitationibus vellem avertere. Christianum esse sanguinem qui ubique funditur, et paganis quoque dictum bella non iusta, nisi quamdiu necessaria. Laudare me igitur reginae bonitatem, quae non ita prosperis attolleret animum ut aequae pacis consilia abiiceret. Velle reginam nostram et hanc et alias eius virtutes imitari, itaque imperasse ut sui irent,6 et credere me non multum abesse a destinatis ad colloquium locis illustrissimum dominum Oxenstiernam baronem, de quo cum regina regens inquireret, dixi esse magni cancellarii, quem regina vidisset, filium natu maximum.7 Cum adderem credere me nec eos qui in adversa sunt parte alienos fore ab aequa pace, interfata regina dixit causas esse magnas, cur eam illi quam nos desiderare magis deberent. Quod approbans explicavi mala Germaniae, quae movere deberent imperatorem, tanto a Germania honore affectum, ut tot innocentes et miseros tandem ab his calamitatibus expediret. Regina regens summa comitate omnia officia et obsequia reginae nostrae promisit, idque per me voluit significari. Monui etiam supplementa mittenda comiti et marescallo Guebriano, quandoquidem hostis ibi esset multo validior.8 Ni id fieret, bellum gerendum damno Galliae aut certe eorum locorum quae nunc Galli tenerent, cum alioqui geri id posset impensis Sueviae, Franconiae et Bavariae et sic accidi vires aut ipsi Galliae aut eius amicis ac sociis nocituras. Ad hoc respondit regina omnino facturam se quod monebam.
Biduo post adii principem Condaeum eique gratulatus sum et publico et privato affectu de nepote ipsi, principe autem regii sanguinis Galliae enato,9 praeterea de Theodonisvilla a duce Anguiano capta. Quae coniuncta cum proelio Rocroiano felicitatem
487
tantam in brevi tempore efficerent, quanta totius vitae desideriis implendis sufficeret. Cum venissem ad supplementa mittenda marescallo Guebriano et causas late adducerem, dixit id iam decretum esse in consilio seque non quieturum, donec res esset effecta.Principum matronarum controversiae iterum erupere.10 Mombasonii uxor oblocuta dicebatur filiae principis Condaei, quae nupta est duci Longovillano. A regina iussa satisfacere in magno coetu uxori principis Condaei, matri eius quam res spectabat,11 fecit hoc eo vultu gestuque ut magis asperare offensam quam mollire videretur. Et ea de re se iactasse dicitur. Regina et Condaea princeps ad merendam vocatae viderunt quod non cogitaverant, esse ibi Mombasoniam. Questa est ad reginam princeps Condaea. Regina Mombasoniam abscedere iussit. Ea non abscessit. Post id regina feminam forma et formam amantium numero superbam ab aula et hac urbe abesse iussit. Res per se exigua mirum in quas partes viros distrahat. Accedunt veteres simultates inter Borboniam et Guisiam, id est Lotharingicam domum, ex qua est fratris regii uxor, dux Guisius, Elboevius, et in quam innupta est Chevreusia.12 Haec domus, quorum praecipui apud Hispanicas terras receptum habuere, ad pacem properat, et forte nimis. Princeps Condaeus ex usu suo iudicat filium habere cinctum legionibus. Ipse autem dux Anguianus huc veniet, ubi solo aequata erunt quae ad obsidendam et oppugnandam Theodonisvillam facta fuere opera.
Francofurti praevalet sententia mittendos a conventu qui pacis negotio tractando adsint. Interim qui Francofurti mansuri sunt, tempus trahent in repetenda crambe de oblivione actorum et iudiciorum norma; specialia autem illa circulorum consilia ad sui tutelam ita promoventur ab imperatore et eius res agentibus tum Magontiacensi tum Darmstadiensi, ut appareat non tam circulorum ea in re, quam imperatoris ipsius negotium verti.
Rumor hic est electorem Brandeburgicum quendam de suis misisse ad petendam in matrimonium principis Arausionensis filiam, quod multi hic velint. Principi Condaeo bene iam cum Arausionensi convenit, quia bellum duci utrique expedit.13 Mazarinus cardinalis intra breve tempus apud reginam regentem multum assecutus gratiae, aptus alliciendis etiam mulierum animis, multum laborat ut Chavigniacum in partem gratiae reponat.14 Idem Mazarinus saepe est cum Chevreusia.15
In Anglia audimus res regis satis bono esse in loco, capto Bristolo, loco mari adsito, sed parlamentarios spem concipere tum de adventu Scotorum ad XX, ut opinantur, millia, tum de morte reginae nunc aegrotantis. Crassius, qui a regina regente Galliae in Angliam missus fuerat, novas dicit ibi ad pacem internam conditiones proponi. Ego nihil melius
488
reperio quam quod residenti Angliae dixi,16 debere regem Angliae reginae regenti Galliae fidem facere se, nisi in colloquio quod nunc de pace instituetur, obtineri possit ab hostibus Palatinatus restitutio, arma iuncturum cum Suedia Galliaque, ut certa eius rei regina regens ea capiat consilia, per quae pax Angliae restitui possit in eum modum quo rex vetera regum iura recipiat. Ea de re residens ad regem Angliae scripsit et probatur idem consilium principi Condaeo ministrisque hic regni.Iniecit et princeps Condaeus sermonem de primo loco inter reges, quem suo regi Suedi vindicarent, etiam contra Franciae regem. Dixi ego me non huc missum, ut quicquam contra regem Franciae disputem.17 Sed in consilio Basileensi palam dixisse Suedos principem locum sibi deberi et de ea re testationem in acta inseruisse.18 Neque adeo id miraturum qui norit, teste etiam Tacito,19 iam tum vetus fuisse Sueonum regnum, equite, pedite, classe valens, et illustres eorum res, inde profectis duplicibus Gothis, qui Narbonensem Galliam insederint et nunc quoque Hispaniam teneant, unde ortum trahant etiam Navarrae reges, et illis qui in Italia magna cum laude regnaverint. Neque minoris aestimanda regna quae electione delata olim fuere, probari imperatorum Romanorum et Germanorum exemplo. Ille de Gallia nihil fateri volens, ne sibi noceret adversus Anglos et alias gentes serius regnatas, putabat causam nostram non improbabilem.
Ex Hispania audimus reginam ibi plurimum posse, Olivarem ab aula quinquaginta leucis abesse iussum, exercitus in aestivis respirare. Gallorum naves XXX esse Barcinone, Rosis machinas XXXVI, equites ducentos, pedites bis mille, sed multum ibi esuriri et ob id fugi. Hispanos Tarragonae habere IX naves longas; exspectari a Neapoli sub marchione Torrentiae quater mille pedites, equites bis mille. Ribagorsae rebellionem a Gallis punitam etiam obsidibus interfectis. Dux Anguianus Longuiacum obsidet, princeps Thomas Trinum capta Villa Nova Astae. Apud Siricum est Beckius, Ingolismensis apud Virodunum cum octo hominum millibus. Est hic quidam a duce Carolo. Observatum est neminem de Lotharingica domo adfuisse, cum hymnus Te Deum caneretur ob captam Theodonisvillam.20 Regi Galliae pecunia satis magna offertur sub usuris annuis XX nummorum in centenos. Alii ex triginta millionibus pollicentur se alituros centum militum millia. Marolius praefecturam accepit Theodonisvillae.21 Chavigniacus et Davausius ante octavum, ut hic numeratur, Septembris hinc non abscedent. Saviedra, Hispaniae legatus qui nuper hac transiit, ex aestu et incommodo itinere Bruxellae aegrotat, nisi iam mortuus est.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, diu Sublimitatem tuam servet resque eius prosperet,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
489
Lutetiae, XII/XXII Augusti 1643.
Bavaricae copiae apud Gersbachium sunt quatuor leucis a Guebriano. Pons mobilis a Brisaco perfertur alio. Ex Brabantia et Flandria in Lucemburgicum multi mittuntur milites. Praefectus regni Neapolitani in carcerem egit presbyteros criminum compertos. Punivit quosdam, quod Romae non probabitur. In Hibernia magni sunt processus pontificiorum. Promittunt illi decem millia militum suo sumptu ad res regis, septentrionalis autem pars Angliae quinquaginta millia adversus Scotos si adveniant.22 Bristoli oppidum sex decies mille iacobaeis direptionem redemit, bimestre stipendium dat regis exercitui et naves praebebit aliquas. Etiam Glocestrum, Excestrum, Garnesburgium regi dedita,23 et parlamentariorum naves quinque regis partibus se addidere. Richemontium, praetorium regium, parlamentarii expilaverunt.24 Beckius pabulatores ducis Anguiani intercepit. Rex Hispaniae apud Caesaraugustam est cum XV hominum millibus. Dicitur Motta Odincurtius cohortes sex perdidisse, ex improviso ab hostibus oppressas ad Iberum amnem. Sermones hic multi de mutando nummi pretio et de sponsalibus regis Galliae cum Hispaniae filia, non malis legibus.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De rebus cum regina gestis, cum eam adire liceret. De controversiis inter principes matronarum, feminas Mombasonii et Condaei. Consilium de restituenda Angliae quiete. De primo loco inter Suediae et Galliae reges disputatio. Hispanica. Anglica.