548
Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone observandissime,
Literae ex Suedia nuntiant comitias 3 Octobris initium capturas,2 ubi de tributorum et militum collectione, legatorum in Germaniam ulteriori instructione et iis quae in freto Baltico acta, proponetur.
In Fionia ad Odenzee3 8 Augusti congregati erant senatores Danici. Rumor est inde legatos in Suediam venturos. In literis suis praetendunt Dani Suecorum quosdam merces suas non recte indicasse seque nihil contra pacta conventa acturos.4 Quibus conditionibus comiti Voldemaro filia magni ducis Moscoviae desponsata sit,5 adhuc incertum est. Quia nonnullae naves a rege Daniae regi Magnae Brittanniae in subsidium missae a parlamento captae sunt,6 etiam Daniae rex navem quam parlamento addicti possiderunt, Gluckstadium ferri iussit, et pretium 4 tonnarum auri inde retulisse ferunt.
Regina vidua in Borussiae castello habitans pecuniae summam quotannis e Suedia est acceptura.7
Regni Suediae admiralis et supremi castellani filius, illustris dominus Hermannus Flemming, rerum maritimarum studiosissimus ac non parum peritus,8 a nobili sacrae regiae Maiestatis Erico de Linde9 comitatus per Gallias in Italiam tendit, quem par generi virtus Excellentiae vestrae satis commendabit. Hisce optime ac diutissime vale, illustrissime et excellentissime domine legate,
illustrissimae Excellentiae vestrae cultor obnoxius ac aeternum devotissimus,
H. Appelboom.
Amstelodami, 14 Septembris 1643.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Oct. 1643.