Vir clarissime atque doctissime,
Placent et literae quas Claritas vestra ad me scripsit VII Septembris, et multa in dissertatione domini Chemnitii.2
Rex Daniae, ut video, multis negotium exhibet,3 ideo quod omnia sibi impune videt cedere. Ex legatione quam in Suediam mittere dicitur,4 brevi apparebit casu enatae an sponte quaesitae fuerint controversiae. Batavorum respublica concordiae indiget, quam eis precor.5
Laborabitur hinc, ut Britanniae sua pax redeat restituta in integrum regis potestate. Ex Benfeldio ingentes questus in Suediam deferentur.6 Incubuit ei Guebriani exercitus et omnia circum vasta fecit.
Deus, vir clarissime atque doctissime, Claritatem vestram sospitet,
Claritatis vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XIX Septembris 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 19 Sept.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.
Bovenaan de copie te Den Haag: A monsieur Appelboom.