Illustrissime et excellentissime domine legate,
Iam pene biennium est, ex quo legationi ad pacis tractatum additus cum illustrissimo barone et legato domino Johanne Oxenstiernio in Pomeraniam veni. Supersedi interea scriptione et literarum commercio cum Excellentia vestra,2 contentus iis quae sub nomine illustrissimi domini legati ad Excellentiam vestram scribebantur.3 Iam uberior mihi aperitur campus, ideoque dum in limine tractatus stamus, Excellentiam vestram appellandam duxi. Placeat illi e literis domini legati cognoscere, quo in loco res et exercitus sacrae regiae Maiestatis Sueciae nunc sint. Potest circumspecta illa Excellentiae vestrae ingenii vis et laudatissima Suada multum conferre necessitati communi. Eius nunc explicatione opus est, ut qui caesaris pectori iam gladium admovet Torstensonius4 etiam forti aliqua Gallica manu ictum promotura iuvetur.
Sacrae regiae Maiestatis legati Oxenstiernius et Salvius hic Mindae haerent, incerti de sua profectione. Sancti Romanus,5 qui nunc Monasterii est, scripsit ad Rosenhanium, qui nomine regiae Maiestatis Monasterii residebit, nunc vero Osnabrugae degit, rogavitque ut legati Suecici tantisper Mindae subsisterent, dum Gallici, quos pro certo in itinere esse asseveravit, advenirent aut in propinquo essent. Idem etiam ursit dominus Meules, qui Hamburgi res Gallicas agit.6 Quousque vero legati Gallici promoverint, Excellentia vestra optime novit. Danici de abitu loqui incipiunt; nisi alii advenerint, parati sunt recedere.7
Literas non unas ad illustrissimum dominum comitem de La Gardie8 dedi et postremas inserui literis ad Excellentiam vestram scriptis, neque aliquid adhuc loco responsi accepi. Fama fert eum domum rediisse, quod tamen aliunde nondum est confirmatum. Alii spargunt in Italiam ivisse. Si Excellentiae vestrae grave non erit verbo uno alterove me docere
563
de eius commoratione aut itinere, ut de caetero scire possim quo literas sum directurus, magno me beneficio affectum agnoscam.Deus servet Excellentiam vestram in rebus optatis incolumem,
Excellentiae vestrae observantissimus servitor,
Matthias Mylon.
Mindae, 10/20 Septembris anno 1643.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 6 Oct.