Excellentissime et illustrissime domine,
Regina regens2 plane convalescit. Iussit recedere ab aula Lemovicensem episcopum, qui ob negotia huc venerat, quanquam is propinquus est Senesaeae, quae inter feminas circa reginam primum obtinet locum. Ducem vero Vindocinensem prohibuit ab omni literarum nuntiorumque commercio in urbe et aula. Interim et Elbovius, qui Vindocinensis sororem duxit,3 multum adest duci Aurelianensi et illius uxor huius uxori. In cardinalem Mazarinum multi iaciuntur quotidie libelli. Dicitur mille sexcentos homines habere in opere Romae ad augendas quas a Bentivoliis emit aedes.4
Pecunia pro Gallis Basilaeam advenit. Bavarici pontem adhuc ad Spiram custodiunt, ut eo ipsis ac Lotharingicis ultro citroque ire liceat. Johannes Waertius copias suas auget, vulgatque se sub ver iturum in terras hostiles. Marescallus Guebrianus ad XII iam creditur habere millia; quo iturus nondum certus. Manet adhuc is, qui Francofurti est, conventus, exspectaturque reditus legatorum a Brunsvico et Norembergo.5 Spirensium iudicum col-
654
legium laborabit, ut sibi extra bellum esse liceat. Classem augent et Ethruscus et Barbarini. His adsunt Melitenses;6 etiam terrestres copias Ethruscus auget. Eae quas habent Parmenses et Mutinenses, exiguae sunt, Venetorum magnae et crescunt. Cepere hi Fanum ad mare oppidum, Barbarini arcem Sancti Justini et alias. Pons Sturae adhuc a Gallis obsidetur defenditurque a militibus non plus quadringentis. Habet adhuc comes Guebrianus pontem navalem ad Rinaviam, putaturque dux Anguianus hic futurus intra viginti dies. Dux Carolus Wormatiae est, Melos ad Hainaviae Montem, Beckius in Luxemburgico, multum se fecisse existimans, quod eam terram et Treviros et Longuiacum ab hoste servaverit. Erlachius apud Uberlingam7 molitur aliquid.8Inter parsimoniae, quam res hic requirunt, reperta et hoc est, quod militia regia acciditur ad XXII equitum, LX peditum millia extra praesidia necessaria et Germanos;9 accipient equites septena, sena pedites quotannis, stipendio in menses promisso. Empta per Campaniam locaque vicina equis pabula pretio LXX-ies mille francicorum, et de hibernis leges innovatae. Nuntius qui hic est pontificis, Grimaldus, factus a pontifice cardinalis, galerum a regis manibus accepit. Brevi hic habebimus a Polonia legatum, veterem Mazarini amicum. Vacherius nobilis abire ab aula et urbe iussus, ideo quod Castillonovium, custodem quondam sigillorum, qui duodecim hinc leucis abest, inviserat.
Angliae portus occlusi sunt. Causa esse creditur seditio aliqua Londini aut alibi orta. Lerida nondum obsidetur. An vera sint quae de Badaio[sa] urbe obsessa et clade ibi Castellanorum nuntiata fuerant, dubitatur. Sed augetur in Portugallia nummis pretium, ut aurum et argentum ex Castella vicinisque regnis eo attrahatur. Ab Hispania naves divites in Portum Gratiae venere sub Anglicanis vexillis. Et dux Aurelianensis et princeps Condaeus de novis praefecturis adipiscendis adhuc cogitant. De ducis Aurelianensis filia collocanda in matrimonium ducis Mantuani rumores sunt. Scotorum sex millia de viginti promissis in Angliam venere, et quia pecunia quae foedere ipsis promissa erat, in praesens solvi a parlament[ari]is non potest, traditum Scotis pignoris vice Barvicum in limite. Quae ad Hoxteram et alibi aguntur, non commemoro, quia aliis ea sunt propiora.10
Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae semper prosperet,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XXI/XXXI Octobris 1643.
Melos ipse a Montibus Hainaviae Bruxellas venit. Princeps Thomas huc exspectatur. Editur vita ducis Mommorentiaci. Regia classis sub Bressaeo est ad Stoechadas.11 Dux Anguianus cum sexaginta nobilibus Argentorati. Noyerius legationem in Italiam expetit, sed non obtinuit. Cardinalem Rosettum, qui Coloniae est ob pacis negotium, suspectum sibi aiunt Galli. Princeps Casimirus Lorettae habitum sumsit iesuitae. Ingens est12 Hispanorum exercitus in Catalania. Portugallicus ad Eboram est. Eadem gens in Gallaecia Valverdam cepisse dicitur. Ethrusci etiam oppidum Cellam cepere et Perusiam premunt. Parmensis Bondenum munit magnifice. In Anglia princeps Mauritius Darthmuthum cepit. In insulis Jerseia et Gerneseia multum pugnatur inter Anglos regios et parlamentarios. Montacutium regina Galliae regens, ut a se missum, reddi sibi cupit idque per Harcurtium
655
significavit, sed recusant id parlamentarii, dicentes eum damnatum a parlamento rege consentiente.Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regina convalescit. Lemovicensis ab aula recedere, Vindocinensis a literarum commercio abstinere iussus. De Elbovii et Aurelianensis congressibus. Libelli in Mazarinum; huius sumtus in aedes Romae emtas. Germanica. De conventu Francofurti. Camera Spirensis extra bellum esse laborat. Italica. Beckii gloria. Parsimonia Gallorum. Grimaldus cardinalis. Vacherius ab aula et urbe exul. Angliae portus clausi. Dubia, quae ex Hispania. Portugalli nummis pretium augent. Condaei et Aurelianensis consilia. Scotorum adventus in Angliam. Belgica. Vita Mommorentiaci scripta. Noyerius fert repulsam. Rosettus suspectus. De principe Casimiro. Portugallica. Italica. Anglica. Montacutium a parlamento reddi postulant Galli, sed frustra.