Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone magne,
Optatissimas Excellentiae vestrae literas 27 Octobris datas recte accepi.
Legati reginae nostrae adhuc Mindae morantur. Post unum illum ictum nihil scripsit Langermannus.2 Tres reliqui e legatione Danica amicis literis nostrates invitarunt ad locum congressus. Responsum est pari humanitate, ad rem vero dilatorie.3 Aliquid enim tum obstitit, et adhuc obstat.
Torstensonius in Moravia sursum deorsum et nescio quo non modo et via vagatur.4 Iam dicitur cecidisse aut disiecisse dextrum cornu exercitus caesariani. Quid inter Koningzmarchium et Krakovium gestum sit, adhuc in incerto est.5 Domitzium obluctatur adhuc
659
conatibus et spei Ulfsparrianae6. Hatzfeldius videtur velle ire in superiorem Hassiam; eo iam primum eius agmen processit.7Haec pro tempore communicare volui, cum alia non suppetant.
Vale, illustrissime et excellentissime domine, et tenuitati meae semper fave, qui sum et esse cupio, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae obsequentissimus et addictissimus servus,
H. Appelboom.
Amstelodami, 2 Novembris 1643.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Nov.