Illustrissime et excellentissime domine legate,
Literas Excellentiae vestrae proximas recte accepi et decenti cum devotione maximaque voluptate legi, quas cum prioribus propter summam prudentiam et insignem mei favorem thesauri loco semper habebo.
Comitia Holmensia hoc tempore celebrantur,2 nec adhuc certo sciri potest an novos etiam agitent dilectus, quod nulla hoc anno in Germaniam supplementa ad exercitum
677
miserint. Literae tamen aulicorum nuntiant in hoc rerum articulo maxime operam dare nostros, ut copiis firmis honestam obtineant pacem. Legati Portugallici,3 Hassiaci-Darmestadienses4 et Lubecenses5 responsa expectant.Daniae rex ex Holsatia Copenhagiam est iturus et comitem Woldemarum magna pompa et trecentorum capitum comitatu cum duabus navibus Narvam vel Righam est transmissurus,6 unde cum legato Muscovitico et duobus Daniae regni senatoribus ad nuptiarum contractum ibit, quem difficilem fore autumant multi, quod primoribus magni ducatus displiceat, conditiones utriusque difficillimae proponantur et cruenta peregrinorum principum, praecipue patrui ducis Johannis, connubia sponso obversentur,7 qui non multo mitiorem sibi fortunam patriaeque minatur. Vix enim ferre parem norunt tumidi eius gentis Knaisii,8 ut vocantur, nedum superiorem, cum se nobilissimos, optimos ac prudentissimos existiment. Patri tamen, matri plebique gratum hoc est matrimonium.9
Nonnihil iam cessant iniuriae in freto, et appellatio nostrorum civium qui bona amiserant ad regem facta est,10 quem pronum sibi pollicentur rei, quod causa gaudeant iustissima.
Ab illustrissimo Torstensonio Elenburgum est occupatum, quod ingentum frugum, pulveris tormentarii et nobilitatis Moravicae thesaurorum copiam servabat, quae una cum comitis Lichtenstenensis11 bonis in manus nostras venerunt. Neque sequior Ulfsparrii fortuna,12 qui Domitzum 12 Octobris in suas manus redegit, postquam milites suo fungi officio recusabant, quibus cum impedimentis exeundi copia facta est. Cracovius aufugit in Poloniam, quem Koningsmarkius insequitur.13
Belgicas res omitto, cum sciam Excellentiam vestram eas longe melius ab aliis habere.
Deus Excellentiam vestram diutissime servet incolumem meique faventem, qui semper manebo, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae...
Amstelodami, 9 Novembris 1643.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Nov.