Frater optime,
Fasces tui ad Rosenhanium2 iam quinquies aut sexies ad me pervenere, quos ego per Vickefortium curavi. Sed erras quod eos Coloniae unquam fuisse putes,3 nam cum aliis tuis litteris Antverpia recta huc missi sunt, quare nuntiis indicare debebis ut eos Coloniam in posterum deferri curent, nisi malis Amstelodami aliquem nominare ad quem litterae perferantur, inde Osnaburgum mittendae. Nam est ibi iam constitutus nuntius, qui singulis Sabbati diebus, quibus Gallicae litterae afferri solent, Osnaburgum petit. Id mihi indicavit Vickefortius. Illud constat totius septimanae iactura redimi, quod eae litterae Hagam perferantur.
Matenesii negotium iam silet et putatur nihilominus Monasterium iturus cum aliis deputatis.4 Servientus et Davausius Roterodami iam sunt; Hagam nondum venere, quia Davausius familiae pullas vestes mutat. Coniiciunt prudentiores tarde hinc secessuros
713
legatos. Ego de toto negotio nihil magni augurari possum, nisi de pace sequestra in aliquot annos conveniat.5Si qua bona apud Venetos filio obtingat conditio, si quid de altero qui apud Guebrianum est habes, velim subinde intelligam.6 Gronovii libellus ubi prodierit, eum ut habeas curabo.7 Miror te nihil rescribere de Psalmis Graswinkelii,8 nam eos per amicos qui ad vos venerunt iam acceperis. Utenbogardus valet meliuscule.9 Ego illa quae scribis communicavi Utenbogardo, qui se latius de hac materia cogitaturum et serio momenta causae examinaturum promisit. Monui eum (de) scriptis historicis in fidas manus consignandis, quod et recepit.10
Postquam haec scripsi, Hagam sub vesperam venere legati Galliae, a principe iuniore et Foederatorum deputatis quadraginta circiter carrucis recepti, inter quas tredecim erant quae sex equis traherentur, et totidem fere quadrigae. Si quid posthac occurrerit quod scire te velle putem, id ne ignores curabo.
Deus Optimus Maximus te tuis nostrisque omnibus diu servet incolumem. Vale,
tibi obsequentissimus fra(ter),
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXIII Novembris 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Dec.
En in dorso: 23 Nov. 1643 W. de Groot.