784
Clarissime domine,
Non decipiet illustrem dominum baronem Ericum Oxenstiernam2 spes de meo obsequio, quod meritis et viri incomparabilis parentis eius et ipsius debeo, concepta.
Vide[bi]mus, an tantum valitura sit electoris Brandeburgici auctoritas, ut quidam Germaniae principes ac civitates per se velint ad loca colloquii mittere,3 non autem totum id negotium tractandum dare electoribus, qui deinde ordinibus ea significent quae ex usu publico esse credent, sicut Francofurti placuerat.4 Melius forte erit Luneburgicos, Hassicos et Hildesheimenses belii malis cogi ad quaerendam pacem in commune bonam quam specialibus pactis in tranquillo locari.5
Res prosperas adversus Cracovium laeti hic et Suedi et Galli cognovimus.6 Optimis legibus fundari ac stabiliri regnum Suediae gaudeo et spero fore aliquando, ut eas Latine videam.7 Poloni multos habent vicinos quos metuant. Metuunt forte et Suedos ob datam Cracovio opem.8 Sed eam culpam et senatus et ordines Poloniae, ut video, a se amovebunt. Tempestatem freti Cimbrici consedisse9 et humum Suedicam reginae suae se commendare novo metallorum partu10 suave est intelligere. Pergat Deus reginae regnoque res dare prosperas.
In hac urbe ante dies octo pugnarunt11 singulari certamine dux Guisius provocatus et Coliniacus, Castilionaei filius, provocator cum adiutoribus singulis. Exarmatus est Coliniacus.
Hostes ad Dutlingam et Meringam captivos ex Gallis et Vinariensibus fecere ad quater mille. Rothwila vero in potestatem hostium rediit ductoribusque emissis milites coacti sunt mutare sacramentum.
Opto, vir clarissime, Claritati vestrae res prosperrimas,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XIX Decembris 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 19 Decembr.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.
Bovenaan de copie te Den Haag: Appelbomio.