eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    6651. 1644 januari 16. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Scripsit dominus Davausius reginae regenti2 ad reficiendum exercitum qui disiectus ad Danubium fuit, pecuniis magnis opus, quas sine plebis incommodo reperiri posse apud eos qui in functionibus publicis plurimum essent lucrati. Se, qui de publico rei non multum fecisset, paratum esse ad praesentes necessitates conferre centum millia scutatorum, dum alii pro rata parte regni res adiuvent. Haec liberalitas, popularior quam praesens aula pati possit, pro gratia odium ei reddidit, quia qui plurimum hausere, minimum volunt reddere. Censent omnes binis millionibus ut minimum opus ad reficiendum exercitum qui nuper disiectus fuit. Ad augendum exercitum qui in Catalonia est, pecunia opus eo maiore, quia populi ipsi, videntes se armis sumptis suas res nihilo fecisse meliores, non possunt in obsequio nisi per vim retineri. Et munienda est Ilerda,3 nisi, quod quaedam literae nuntiant, obsidetur ab Hispanis. Pecuniae autem in hoc regimine satis infirmo difficulter reperiuntur, quia multis in locis seditiones armatae oriuntur, quae sedari non possunt nisi remissis tributis, ut nuper in Pictonibus et alibi factum est. Cum vero plebs nova onera pati nolit et potentes adeo nihil in publicum conferre velint, ut quotidie rapiant plura, fieri non potest quin attenuati exercitus regni latera obdant hosti. Princeps Condaeus, qui a Burgundia rediit, ab ordinibus eius ducatus nihil ferme impetrare potuit: opponunt necessitati publicae egestatem privatam. Factiones sub cineribus latent, non ita tamen, ut non indicia erumpant.

    Nuper in Area Regali apud effigiem regis Ludovici XIII posita haec est inscriptio:4 ‘Henricus Guisius aulico molimine ad duellum provocatus et in arenam regiam ductus Colinaeum antiquum religionis et Guisianae gentis hostem debellavit, inflexit et inermem reliquit anno Domini 1643’.

    Cardinalis Mazarinus, ut mos est illorum hominum, in dies legatos magis magisque deprimit. Dux Carolus huc suos misit, ut per ducem Aurelianensem5 res suas componat. Dicit ad ea quae ex Gallia ei fuere proposita, non posse se arma sumere contra imperatorem et Imperium, a quibus feuda habeat etiam praeter Lotharingiam. Desiderat Marsillacum sibi reddi, iudicia exerceri ad fanum Sancti Michaelis pariter regis et suo nomine; Nanciacum sibi ita ut est restitui, ubi pax erit facta.6 Bavarus ita pacisci vult cum Gallia, ut ab eis terras suas intactas habeat, ipse suas copias non sinat ire ad inferendam vim Galliae; caeterum a defendendis Imperii terris non posse semet abstinere, iuramento ad id obligatum. Audio cardinalem Mazarinum aurem praebere his conditionibus. Nam et cum Marsillaci praefecto egit, an vellet pro illa praefectura vicariam accipere Meti.

    47

    Ex Francofurto discimus vehementem ibi esse consternationem ob irruptionem nostrorum in Holsatiam et vicina loca. Scripsisse conventum qui ibi est, ad imperatorem pro vidua electrice Palatina et duce Simmerensi. Electorem autem Brandeburgicum intercessisse, quominus literae ad regem Daniae scriberentur, quales Bavarus dictaverat in re Palatina. Et ducem Carolum et Hazfeldium magna ex agris colligere tributa. Motus ab Hungaria exspectari.

    Gorinus, Angliae legatus, de foedere tacens nihil aliud quaerit quam ut Gallia fidem iubeat pro pecuniis quas a privatis hic velit sumere, quas rex Magnae Britanniae sit exsoluturus ubi domi pacem habuerit, quod ipse ait futurum intra menses tres. Sed magnam spem posuerat in rege Daniae, cuius res nunc eo sunt loco ut non sit ei otium aliena curare. In Anglia Carlilius, et cum eo alii, minus apud regem quam speraverant honorati, ad parlamentarios defecere: crebris ut in civili bello transfugiis, ait Tacitus.7 Hamiltonius et amici eius putantur collusisse cum Scotis et passos se damnari, ut eo ipso fidem nacti apud regem arcana eius explorarent.

    Papa duos novos fecit cardinales, alterum balivum Valencaeum, Gallum gente, qui ipsi militat, alterum iesuitam. Sabauda non vult suas res Galliae committere, sed ipsa per suos sua agere in conventu Monasteriensi. Episcopus Basileensis tutelam implorat Helvetiorum. Dux Bullionius obtinere hic non potest, ut tanquam princeps Imperii tractetur. Spes faciendae pecuniae hic sita est in novis dignitatibus erigendis et in territandis, ut magno se redimant, iis qui pecunias publicas tractarunt.

    Harcurtius in Anglia, de pace inter regem et parlamentum constituenda paene desperans, de foedere renovando et augendo cum rege acturus est, ut quidem hic dicitur.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, res Suediae tueatur augeatque per consilia Sublimitatis tuae,

    Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
    H. Grotius.

    Lutetiae, VI/XVI Ianuarii 1644.

     

    Historia quam impressam mitto, scripta est et ad me missa a filio qui apud Bavaricos captus est in Dutlingiana clade et ibi adhuc retinetur. Scribit mihi idem filius valde consternatos esse Bavaros, credo ob incursum nostrorum in Holsatiam et vicina.8

    Imperator Turca a Venetis repetit mancipia bis mille, quae in Cretam se receperunt. Regina regens hic iubet inquiri diligenter in eos qui frumentum exportarunt. Barbarini volunt in armis manere, ut ubi hic papa morietur, alium faciant suae factionis. Id paci maximum est impedimentum. Princeps Thomas restitui vult duci Sabaudiae ea quae Galli in Sabaudia et Pedemontano tractu tenent. Galli offerunt se Pontem Sturae nudaturos munimentis; retinere sibi volunt Pinarolum, Demontium et Segusionem, reddere caetera. Rebus Pictonum compositis per remissionem onerum, quae ibi erant cohortes eunt in Cataloniam. Dux Carolus dicit se in armis habere XII millia; multum pecuniae Hamburgi, Venetiis, alibi. Mombasonia et Castellinovanus propius Lutetiam accedere dicuntur. Parturit aula septem novos duces et pares Franciae, sed opponit se parlamentum, ne honos multitudine vilescat. Et dux Aurelianensis et cardinalis Mazarinus novas scribunt cohortes.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Davausii consilium, de reficiendo exercitu nuper disiecto, minus gratum. Idem de exercitu in Catalonia. Causae: seditiones, potentum avaritia, egestas privata, factiones. Inscriptio in rixam Guisianam. Mazarinus legatos deprimit. A Lotharingo proposita, ut et a Bavaro. Mazarinus ab his non alienus. Germanica. Legati Anglici desiderium. De turbis Anglicis. Novi cardinales. Sabauda vult sua Monasterii curare. Basileensis tutelam quaerit. Bullionius non tractatus

    48

    tanquam princeps Imperii. Spes faciendae pecuniae. Harcurtii acta. De historia a filio scripta et Bavari terrore. Turca a Venetis mancipia repetit. Inquiritur qui frumentum exportarint. Barbarini pacem impediunt. Sabaudi postulata. Res Pictonum compasitae. Lotharingi copiarum numerus. Pecuniae Hamburgi et Venetiis. Quaedam Gallica.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 175; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 380 no. 515. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 175. Zie voor een andere overlevering van de brieftekst, Grotius' brief aan Johan Oxenstierna (no. 6652).
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 16 januari 1644 (no. 6650).
    3 - Ilerda (Lérida, in het Catalaans: Lleida).
    4 - Op 12 december 1643 had aan de voet van het ruiterstandbeeld van Lodewijk XIII op de ‘Place Royale’ (tegenw. Place des Vosges) het duel plaatsgevonden tussen Maurice de Coligny en Henri II de Lorraine, hertog van Guise (J. Hillairet, Dictionnaire historique des rues de Paris II, p. 662-669).
    5 - Gaston van Orléans had op 3 januari 1632 een geheim huwelijk gesloten met Margaretha (1613-1672), zuster van hertog Karel IV van Lotharingen. Deze echtverbintenis kreeg pas op 6 mei 1643 de zegen van koning Lodewijk XIII (G. Dethan, Gaston d'Orléans, p. 105-106, p. 215-227 en p. 289).
    6 - Op 31 maart 1644 schreef kardinaal Jules Mazarin een uitnodigende brief aan de hertog van Lotharingen (Lettres Mazarin I, p. 638-639).
    7 - Tacitus, Historiae 2, 34.
    8 - De brief van Grotius' jongste zoon Dirk dateert van 20 december 1643. Op dat tijdstip had de Zweedse opperbevelhebber Lennart Torstensson het sein tot de aanval nog niet gegeven.