eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    142

    6715. 1644 februari 16. Van A. Oxenstierna.1

    Bijlage 1:

    Christina van Zweden aan Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny, 16 februari 1644.2

    Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps hereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem.

    Illustris nobis sincere dilecte,

    Quae ipsa nobis necessitas imposuit novi cum rege Daniae belli initia, ea latius perscripsimus ad foederatum ac fratrem nostrum, christianissimum regem atque reginam regentem. Neque enim summa illa nobis invicem intercedens amicitiae foederisque mutui necessitudo patiebatur, ut maximas illas indignitates, iniurias atque damna nobis subditisque regni nostri a rege Daniae illata diutius subticeremus. Neque securitas nostra aut incolumitas rerum communium in Germania ullo modo declinationem aut longiorem dilationem huius belli tolerare visa fuit. Quae ut rectius christianissimo regi ac reginae ob oculos ponerentur, cum perspectam nobis ex aliquo iam tempore reddiderit industriam, fidem et ardorem in nos et communem nobis cum christianissimo rege causam suum nobilis ac generosus, nobis sincere fidelis dominus de Cerisantes, intuitu dictarum virtutum a consiliis nostris aulicis constitutus, nos commisimus illi et literas earum Serenitatibus offerre pariterque easdem informare de omnibus causam hanc Danicam spectantibus deque constantia nostra tam in foedere quam communis causae prosecutione persistendi.

    Tuam quoque Illustritatem ex mandato nostro compellabit et edocebit nos inevitabili omnino necessitate ad hoc consilii adactas ac compulsas fuisse, nec remissuras nos quicquam esse de ardore nostro in causa Germanica non minus imposterum quam hactenus bellum aut tractatus pacis universalis communi consilio et viribus adversus domum Austriacam sustinuimus, prosequenda. Cumque virtutes tuas regius favor cum splendore comitetur, nec parum ad locupletandam coniunctionem quam cum christianissimo rege fovemus hactenus contulisti, nos sane illa tua officia et merita magno in pretio collocamus, ea porro spe fretae ut in eo affectu cum laude tua et emolumento publici boni persistas et de nobis adeoque de publica re praeclare mereri pergas dictumque ablegatum et consiliarium nostrum favore tuo prosequaris, necnon consilio et opera tua secundes, quo commissa a nobis ipsi negotia rite et fiduciae de christianissimo rege ac regina a nobis conceptae conformiter eo quo illum ad aulam regiam subsistere mandavimus tempore peragere poterit.

    143

    Atque hisce Illustritatem tuam divinae tuitioni clementer commendamus, sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores,

    Matthias Soop, loco R.S. archidapiferi, m.p.
    Claudius Christierni Horn, loco generalissimi, m.p.
    Carolus Gylldenhielm, regni ammiralius, m.p.
    Axelius Oxenstierna, R.S. cancellarius, m.p.
    Gabriel Oxenstierna, liber baro in Moereby et
    Lindholm, etc., R.S. thesaurarius, m.p.

    Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 6 Februarii anno 1644.

    Adres: Illustri nobis sincere dilecto D. de Chavigny, regis christianissimi in omnibus suis consiliis consiliario et uni ex Galliae ministris.

    Bovenaan de brief te Parijs: Mrs. les regens de Suede, 6 Fevr. 1644.

    En in dorso: Mrs. les regens de Suede, 6 Fevr. 1644. Par le sieur de Serizantes.

    Bovenaan de copie te Stockholm: Ad dominum Chavigniacu[m] concernentes mandata et negotia domini Cerisantes data et commissa. A. G[ylden]kl[au].3 Datum Stockholm, anno 1644, Februarius 6.

    Bijlage 2:4

    Instructie voor Marc Duncan de Cerisantes, 8 februari 1644.5

    Libellus mandatorum sacrae regiae Maiestatis Sueciae super negotiis ad christianissimum Galliarum regem et reginam regentem, necnon principes sanguinis regii, cardinalem et praecipuos ministros Gallicos peragendis, suae Maiestatis consiliario aulico, nobili ac generoso domino de Serisantes, commissorum. A. G[ylden]kl[au].

     

    1. Cum sacrae regiae Maiestati dominae nostrae clementissimae visum fuit in Galliam mittere et expedire dominum de Cerisantes, ille acceptis e cancellaria regia literis tum ad suae Maiestatis legatum dominum Hugonem Grotium, tum ad christianissimum regem, reginam regentem, ducem Aurelianensem, principem Condaeum, cardinalem Maserinum,6 necnon Gallicos ad tractatus pacis legatos, residentes itidem baronem de Rorté, dominum de Saint-Rom(ain) et dominum du Meules,7 pariter ac traditis sibi pro meliori commissorum negotiorum confectione earum literarum exemplis, hinc terrestri itinere per Finlandiam, Ingriam et Livoniam, indeque per Curlandiam et Prussia(m) sumpto in Germaniam se quantocius et qua fieri poterit securitate conferat.

    2. Eo autem primum contendat quo loci legatos ad tractatus pacis Gallicos convenire poterit, sive Monasterii in Westphalia illi, sive Hagae aut Amstelodami in Foederato

    144

    Belgio, sive alibi substiterint, illis offerendo regiae Maiestatis literas et ex speciali suae Maiestatis mandato super duabus inprimis rebus communicando ac mentem suae Maiestatis declarando.

    3. Primo nimirum regiam Maiestatem, perpessam a rege Daniae tot iniurias, indignitates atque onera, quibus suam Maiestatem regnique Sueciae subditos hactenus adfecit et vexavit nihilque intentatum reliquit eorum quibus in prosecutione communis causae et observatione foederis inter regias Maiestates regnaque Sueciae atque Galliae mutui turbaretur, non posse amplius salvo statu suo regnique eas atque inprimis proxime in elapso hoc anno sine ullo respectu pactorum in regna Sueciae et Daniae conventorum, necnon fidei publicae illatas tolerare, sed necessitate tandem compulsam fuisse ad vindicandas istas iniurias atque damna iustis armis, ut rex Daniae ad ordinem redigatur. Eo namque iniquitatis et inimicitiae processisse dictum regem, ut si - quod inpossibile - aut diutius haec tolerari aut bellum longius differri aut ad tempus declinari a sacra regia Maiestate potuissent, indubie eidem Danus atrox bellum eiusve incommoda iam brevi intulisset, nec consilia modo domi magnopere turbasset, sed et arma regiae Maiestatis foris atque in Germania distenta penitus divertisset cum irreparabili universae causae publicae et foederatorum sacrae regiae Maiestatis atque imprimis christianissimi regis, reginae regentis regnique Galliae damno ac praeiudicio.

    4. Deinde etsi sacra regia Maiestas novo cum Dano bello implicari videatur, non commissuram tamen esse ut de proposito, ardore et viribus quibus et hactenus res in Germania communes sustinuit, imposterum quicquam remittatur, sed omnem operam eo conversuram quo habita exacta foederis mutui ratione cum christianissimo rege coeptum opus pari quo hactenus fiebat robore porro geratur, tum ratione pacis universalis tractandae, tum ratione belli continuandi. Et sperare omnino sacram regiam Maiestatem hasce cum rege Daniae exortas difficultates iusta transactione componi ac sopiri propediem posse.

    5. Haec congruis argumentis latius diducat dominus de Cerisantes, quae partim hic praesens ex mutuis sermonum collationibus et viva informatione percepit, partim e literis ad christianissimum regem ac reginam regentem Galliae, duces atque cardinalem, necnon dominos commissarios perscriptis depromere poterit.

    6. Si Monasterii vel loco illi urbi propinquo alio haeserint Gallici ad tractatus pacis deputati legati eodemque paene itinere ad regios legatos Suecicos Osnabrugge vel Mindae subsistentes de Serisantes contendere possit, cum hisce super commissis a sacra regia Maiestate sibi negotiis communicabit, redditurus illis suae Maiestatis ad eos perscriptas literas. Sin vero in Belgio Foederato degere Gallicos intellexerit, ne quid temporis frustra perdat, recta ad eos contendat transmissis ad Suecicos literis regiis cum adiuncta expositione mandatorum et excusatione itineris in Hollandiam suscepti, necnon oblatione futurae correspondentiae per literas faciendae.

    7. Residentibus Gallicis baroni de Rorté,8 domino de Saint-Romain et domino de Meules tradat aut m(it)tat literas suae Maiestatis, prout occasio se ad id obtulerit, de iustitia causae armorumque sacrae regiae Maiestatis adversus Danum susceptorum eos informando et de perseveran(tia) regiae Maiestatis in continuando bello Germanico aut tractatibus pacis universalis certiorando.

    8. Hisce ita suis locis confectis tutissimo deinceps et quam fieri potest festinantissimo itinere in Galliam se recipiat et Lutetias Parisiorum veniens dominum legatum Grotium inprimis adeat illique fasciculum literarum sacrae regiae Maiestatis exhibeat, in quo cum pariter asserventur pro eo literae fiduciae ad christianissimum regem et reginam regen-

    145

    tem, dominus Grotius acceptis a sua Maiestate mandatis et impetrato sibi solemni accessu primum declarabit et exponet et regi et reginae praefatam causam et quae eo spectare videbuntur, relicta domino de Serisantes uberiori illius rei explicatione.9 Qui proinde una cum domino legato significabit se venisse cum mandatis literisque regiae Maiestatis Sueciae ad christianissimum regem ac reginam regentem Galliae sibique incumbere ut ipse eas offerat ac mandata proponat, poscendo ad hoc veniam, accessum et audientiam publicam.

    9. Admissus apud christianissimum regem et reginam regentem nomine regiae Maiestatis salutem et officia fraterna earum Maiestatibus deferet et partim e literis, partim iis quae hic praesens hausit, universam causam Danicam, quantum ea praesentibus motibus et expeditioni domini de Serisantes in Galliam occasionem praebuit, declarabit, ut plane constet regi ac reginae sacram regiam Maiestatem ad consilia et conclusa haec adversus regem Daniae non nisi summa necessitate coactam descendisse, nec bellum hoc declinare amplius potuisse, nisi post paucos elapsos menses sibi id cum manifesto periculo causae Germanicae et summo praeiudicio regiae Maiestatis ac confoederati sui christianissimi regis, reginae regnique Galliae inferri pateretur. Id pariter omni diligentia testando regiam Maiestatem imposterum nullatenus defuturam aut foederi quod ipsius Maiestati ac regno Sueciae cum christianissimo rege, regina ac regno Galliae intercedit, aut communi causae, quin firmiter instituram foederi mutuo et magna constantia prosecuturam causam p(ubli)cam in Germania operamque omnem daturam illi adversus communem hostem, sive armis decertari negotium, sive tractatibus pacis universalis illi consulere necesse sit, s(u)stinendae, sed remotis a tergo obstaculis quae regiae Maiestatis armis in Germania Daniae rex hactenus obiecit, alacrius in Germaniam primo quoque tempore campimareschallum dominum Leonhardum Torstensonium rediturum viresque adeo maiores in hostem conversurum esse; negotium nobis ab hac quoque Daniae parte illi regi facessentibus iusto exercitu sub ductu campimareschalli domini Gustavi Hornii, donec ad ordinem et rationem redigi rex et lis haec inter regiam Maiestatem et eundem oborta - quod brevi fieri posse arbitratur - transigi poterit. Id quoque sibi persuasissimum habere regiam Maiestatem, tum ut christianissimus rex et regina regens foederi mutuo insistant atque causam communem in Germania et iustis viribus armorum et coepto negotio tractatuum universalium tractent, tum ut auxiliari consilio in adstruenda libertate navigationis ac commerciorum, necnon mutua inter regiam Maiestatem ac subditos regni Sueciae et christianissimum regem, reginam regentem atque subditos regni Galliae aliasque amicas gentes communicatione adversus tantorum nexuum disruptores ac turbatores regiae Maiestati subveniant.

    10. Idem oblata quoque occasione proponet, explicabit et urgebit dominus de Serisantes apud ducem Aurelianensem, principem Condeum et cardinalem Maserinum aliosque christianissimi regis ministros praecipuos et iustis cum rationibus atque fundamentis causam hanc Danicam iis interpretabitur scrupulosque ac dubia si quae iniecta aut praeconcepta fuerint, eruet ac tollet, et unumquemque iuxta conditionem cuique propriam in affectu erga regiam Maiestatem et communem causam, necnon summam illam utrinque intercedentem foederis atque amicitiae necessitudinem qua potest industria ac fide confirmabit, partim solum, partim iunctis cum domino Grotio operis.

    11. Morabitur vero et subsistet apud aulam christianissimi regis dominus de Serisantes, donec visum regiae Maiestati fuerit eum inde revocare aut alia quaepiam negotia ibi vel alibi peragenda ipsi committere.

    12. Perscribat autem sedulo ad regiam Maiestatem et dominos legatos et commissarios ad tractatus pacis in Germania, necnon ad campimareschallum dominum Torstensonium et data opportunitate ad campimareschallum dominum Hornium quicquid in commissis sibi negotiis peregerit et quae de caetero e re et usu regiae Maiestatis obvenerint atque in cognitionem regiae Maiestatis dictorumque ministrorum regiorum pro maiori luce consiliis et actionibus eorum concilianda pervenire necesse sunt.

    146

    M[atthias] S[oop], C[laudius] C[hristierni] H[orn], C[laudius] Fl[emingh], A[xelius] O[xenstierna], G[abriel] O[xenstierna].

    Bovenaan de copie te Stockholm: Datum Stockholm, anno 1644, Ianuarius 29.

    Bijlage 3:10

    Toevoeging aan de instructie voor M. Duncan de Cerisantes, 8 februari 1644.

     

    Libellus memorialis accessorius pro domino de Cerisantes. A. G[yldenklau].

     

    Etsi in ipso principali libello, articulo [6], regiae Maiestati visum fuerit domino de Cerisantes ut, si pe(r se) reperit dominos legatos sive commissarios Gallicos in U(ni)to Belgio subsistere, ipse transmissis ad regios (Sue)cicos legatos literis eo confestim iter suscipiat, (cum) tamen e re et usu tum regiae Maiestatis tum domini de Serisantes erit ut mutua communicatio coram fiat inter legatos sive commissarios Suecicos et dictum consiliarium aulicum, poterit hic ad eos primo se recipere. Praesertim cum dominum de Saint-Romain Monasterii degere regia Maiestas intellexerit, ipse de Cerisantes eo itinere seu tutiori fortasse uti poterit. Quin, si in vicina ipsius itineri Holsatia constiterit sacrae regiae Maiestatis campimareschallus dominus Torstensohnius, poterit dominus de Cerisantes ad eundem quoque se conferre, offerendo illi literas regiae Maiestatis et conferendo cum ipso super iis mandatis quae regia Maiestas consiliario suo aulico commisit in Gallia peragendis.

    M[atthias] S[oop], C[laudius] C[hristierni] H[orn], C[laudius] Fl[emingh], A[xelius] O[xenstierna], G[abriel] O[xenstierna].

    Bovenaan de copie te Stockholm: Datum Stockholm, anno 1644, Ianuarius 29. A. G[yldenklau].

    Bijlage 4:

    Memorandum voor M. Duncan de Cerisantes, 5 maart 1644.

     

    Memorialis libellus pro domino de Cerissantes, ut laboret de aliquo ministrorum Gallicorum nutu regis ad aulam Polonicam ablegando, qui annitetur retinere stat(um) Poloniae in firma observatio(ne) pactorum indutiarum. L. Canth[er].

     

    Postquam sacrae regiae Maiestatis nomine domino comiti d'Avaux in particulari d(o)minus de Cerissantes causas belli inter nos Daniaeque regem exorti eo quo convenit modo exposuerit denique declaraverit ardorem ac desiderium sacrae regiae Maiestatis, quo tam ad restituendam liberam immunemque navigationem quam ad fovendam sustinendamque rem communem in Germania feritur, dicet suam Maiestatem non dubitare, quin hoc maxime tempore annisurus sit rex Daniae, ut quos unquam potest hostes in suam Maiestatem eiusque regnum concitet, praesertim cum sacrae regiae Maiestati certo constet eum hoc in aula Polonica et Moscovitica impense moliri ac alioquin regia Maiestas magnum habeat in haec regna hac tempestate respectum. Nunc cum sacra regia Maiestas credat nulla ratione melius praeveniri ac impediri tales molitiones in Polonia posse aut quidquam magis proficere ad conservanda tuendaque pacta indutiarum inter Sueciae Poloniaeque regna inita quam si fidus aliquis ac communi bono favens minister

    147

    Gallicus eo mitteretur, qui non magis suae Maiestatis securitatem quam coniunctam cum ea causae publicae in Germania utilitatem commendatam sibi haberet, ita si dominus comes Davausius hoc suae Maiestatis consilium approbaverit, fecerit sacrae regiae Maiestati rem gratissimam, si, ut procuratione eius effectum est quod dominus Davaucourtius superiori anno ad aulam Polonicam ablegaretur, nec caruerit id itineris suo usu effectuque in emolumentum suae Maiestatis, voluerit etiamnum velut ex se ipso suadere regi christianissimo ac reginae regenti aliisque quibus opus est Gallici status ministris, ut aliquis ministrorum Gallicorum iterum illuc transmittatur, qui sub alia specie ac invigilando usui Galliae conetur in aula Polonica ac praesertim apud status illius regni omnes hostiles machinationes in suam regiam Maiestatem eiusque regnum salutari quodam praeventu impedire indutiasque inter haec duo regna sancitas sartas et tectas conservare quaeve pericula iam imminere praesenserit sacrae regiae Maiestati mature indicare. Id amicitiae ut sacra regia Maiestas a christianissimo rege Galliae desideret, facit tam reciproca quae illorum Maiestates intercedit necessitudo quam quod sua Maiestas confidat indutias quae interventu defuncti regis Galliae, laudatissimae memoriae, inter Sueciae Poloniaeque regna pactae sunt, a nullo alio melius nec maiori affectu quam a moderno Galliae rege conservari posse. Eadem haec, cum Lutetiam venerit, poterit dominus de Cerissantes tempestive ac data occasione locoque et tempore convenienti regi reginaeque ac praecipuis Gallicis ministris interque eos praesertim domino cardinali Masarini insinuare eoque conari eos permovere, ut desiderio sacrae regiae Maiestatis locus in supradicto negotio tribuatur.

    M[atthias] S[oop], J[acobus] d[e] L[a] G[ardie], C[laudius] F[lemingh], A[xelius] O[xenstierna], G[abriel] Ox[enstierna].

    Bovenaan de copie te Stockholm: Datum Stockholm, anno 1644, Februarius 24.

    Notes



    1 - In een schrijven van 8/18 juni 1644 (no. 6916) bevestigt Grotius de ontvangst van een brief van rijkskanselier Axel Oxenstierna dd. [6]/16 februari 1644. De tekst is niet overgeleverd, maar op grond van de brieven die koningin Christina van Zweden op dezelfde dag liet uitgaan naar de Franse kanselier Pierre Séguier (1588-1672) en de staatsraad Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny, mag men aannemen dat het hier gaat om een aanbeveling van de naar Frankrijk vertrekkende koninklijke afgezant Marc Duncan de Cerisantes; vgl. nos. 6110 (dl. XIV) en 6696.
    2 - De originele, door de Zweedse rijksregenten of hun plaatsvervangers ondertekende aanbevelingsbrief van koningin Christina aan de graaf van Chavigny, dd. 6/16 februari 1644, berust te Parijs, AE, Corresp. politique, Suède, t. VIII, f. 40r-41v; copie aanwezig te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 54r-55r. In laatstgenoemd register (f. 53r-54r) bevindt zich ook een grotendeels gelijkluidende copie van een brief van koningin Christina van Zweden aan de Franse kanselier Pierre Séguier.
    3 - Anders Gyldenklou, secretaris van de Zweedse kanselarij, 1635-1654.
    4 - Bijlage 2 naar de copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 39r-42v.
    5 - Instructie voor de koninklijke afgezant Marc Duncan de Cerisantes, door de rijksregenten en hun plaatsvervangers opgesteld, na diens aanvaarding van een buitengewone missie naar Frankrijk op 27 januari/6 februari 1644 (no. 6696); zie bijlagen 3 en 4.
    6 - De brieven aan koning Lodewijk XIV, koningin Anna van Oostenrijk, Gaston van Orléans, Henri II de Bourbon, prins van Condé, kardinaal Jules Mazarin en Henri d'Orléans, hertog van Longueville, dd. 27 januari/6 februari 1644 (no. 6696). Ambassadeur Grotius nam de Zweedse koninklijke brieven in de loop van juni in ontvangst.
    7 - De leden van de Franse delegatie ter vredesconferentie: de gevolmachtigden Claude de Mesmes, graaf van Avaux, en Abel Servien, graaf van La Roche-des-Aubiers, en voorts de residenten Claude de Salles, baron van Rorté (Osnabrück), Melchior de Harod de Senevas, markies van Saint-Romain (Munster), en Claude de Meulles du Tartre (Hamburg).
    8 - Op 11 mei kon de Franse resident in Osnabrück zijn collega's in Munster mededelen: ‘On attend icy le Sieur de Cérisante qui est parti de Suède dèz le mois de janvier. Il a ordre de la Reyne de Suède de vous veoir et vous rendre une lettre de sa part, de là il passera en France pour y porter une lettre de ladicte Reyne à leurs Majestéz, de laquelle je vous envoyeray demain coppie ...’ (Acta pacis Westphalicae; Die Französischen Korrespondenzen I, p. 174-176, p. 209 en p. 269, en Die Schwedischen Korrespondenzen I, p. 213-215, p. 219 en p. 223).
    9 - Marc Duncan de Cerisantes liet verstek gaan op de audiëntie die de regentesse de Zweedse ambassadeur op 16 juni te Ruel (thans Rueil-Malmaison) verleende.
    10 - Bijlagen 3 en 4 naar copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 44v-45r en f. 61v-63r. Waarschijnlijk heeft Grotius de instructies voor Cerisantes nooit onder ogen gekregen.