Illustrissime domine,
Elzevirio merces suas librarias Lutetiam mittente2 comm(i)ttendum non putavi, quin transmitterem Excellentiae tua(e) quae de iustificatione Witenbergae disputavit dominus Hulsemannus.3 Necdum bibliopolae exemplaria operis eiusce habent, sed diebus singulis Hamburgo exspectant. Eo id mitto quod per amicum ad me miserat. Uti et Riveto fecit, et duobus, tribus ecclesiastis lutheranis hac in urbe.4
Causam non video cur plura addam. Fortasse enim codicem vix intra menses duos accipies, quando nautae aliquot saepe hebdomades exspectare coguntur ventum secundum. Si qu(id) igitur significandum putaro, id melius fiet per tabellari(um).
Excellentiae tuae cultor,
Ger. Jo. Vossius.
Amstelodami, 1644, pridie Passchatis.5