Excellentissime domine,
Bona fides a me exigit ut amplum testimonium praebeam domino Siraumontio2
449
summae diligentiae qua res Celsitudinis vestrae hic tractavit, omnia moliens ut res eius satis per se magnas faceret maiores augustioresque. Non semper favet fortuna iustis conatibus, minimum vero in Gallia, ubi omnia miris modis agitantur, quae dominus Siraumontius, ut est sagax rerum omnium observator, exactius referet. Ego quidem consilia et commendationes quas potui attuli ad promovenda negotia principis spectabilis et suis natalibus et actis, ac praeterea etiam pacta affinitate cum regina nostra. Sed, ut videtur, tempora nacti sumus minus opportuna quibus meliora sperare licet. Nondum enim omnium dierum vesperae occiderunt.3 De me sic velim existimet Celsitudo vestra nihil me habere desideratius quam eius inservire et gloriae et commodis.Deus, excellentissime domine, Celsitudini vestrae in aeternum faveat,
Celsitudini vestrae serviturus semper,
H. Grotius.
Lutetiae, fine Maii 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Landgravio Frederico.