Serenissima [ac potentissima] regina, domina clementissima,
Ducis Aurelianensis filia annos iam habet XVII.2 Aulici eam uxorem destinant, alii Hispaniae regi, alii regi Poloniae, alii principi Walliae, primo filiorum regis Angliae. Cum adhuc sine liberis esset rex Ludovicus XIII, eam virginem quasi filiam suam habere voluerat, nullo tamen publico decreto ea de re facto. Nunc cum honores filiarum Franciae sibi vindicaret et ea de causa in templo, dum reginae Hispaniae parentatur, syrma sibi a
242
duobus viris nobilibus portari iusserit,3 reprehendit hoc regina regens, eoque iustius quod id exemplum imitari voluerant matronae quae ad regiam stirpem pertinent.4Non carent res Gallicae periculo tum in Catalania, tum ad Rhenum; copiae sunt tenues, nec minus pecuniae.5
Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, augustae Maiestati tuae semper sit favens,
tuae augustae Maiestati semper obedientissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, VII/XVII Decembris 1644.
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Ducis Aurelianensis filia, quibus destinata? Ob syrma sibi portari iussum reprehensa. Res Gallicae haud absque periculo.