Nobilissime et amplissime domine,
Excusatione nihil opus, damus hanc veniam et petimus vicissim quam saepe negotia exigunt; et libera debent esse ista non minus quam maris commercia.2 In epistola Nobilitatis vestrae data 5 Decembris3 multa mihi pergrata sunt, sed imprimis de meliore vale-
254
tudine domini Crosuicii,4 quem pluris facio quam verbis exprimere possum. Est plane natus ad res magnas. De literis Nobilitatis vestrae nihil dixi supra rem, plura dicere non audeo, ne, non dicam adulari, quod nunquam potui, sed nec blandiri, quod nec ipsum bene novi, videar.5In Scania puto hiberna Suedis quam Danis fore meliora.6 Magni sunt viri qui a Suedia7 quique a Dania ad pacificandas istorum regnorum res mittuntur.8 Ferocior erat Danus quam ut sine magno suo malo ad conditiones aequas perduci posset. Ordines Foederati circa honoris signa9 magnas reperient controversias paratas sibi:10 nimis inflarunt utrem.11 Via illa media quam ingressi sunt,12 enato hoc inter Suedos et Danos bello, saepe nulla via est, nec amicos parat, nec inimicos tollit.13 Sed multa video in ista republica ex rationibus privatis magis quam ex communibus utilitatibus agi. De principe aut rege designato Daniae mirum nihil adhuc ad nos certi pervenisse.14
Magna est exspectatio15 an Saxonici et Hatzfeldici se iuncturi sint cum Galassio apud Magdeburgum aut alibi et, si id eveniat, Hassici se addituri sint Torstensonio;16 et quod iter capturus sit Torstensonius. Dux Lot[h]aringus et Glenius versus Maguntiacum ire hic putantur. Nescio an verum sit XXV millia Turcarum venisse ad Ragotskium, sed
255
credi video visirium Offensem ab ea praefectura demotum, quod minus quam debebat res Ragotskii promoverit.Deo gratias ago quod melius valet dominus Crosuicius, et spero Ordines Foederatos prudentia sua effecturos, ut quiescant res Transamasianae.17 Monasterii et Osnabrugae cum de praeviis ad pacem rebus transactum sit,18 spes est brevi appariturum qui sint qui pacem velint. Germani principes et civitates, si ipsi suam libertatem non curant, nemo externus eos liberos praestare poterit.19 Benshemum intelligimus a Bavaro vi ereptum Gallis et tantundem eos de Weinshemo sperare; esse autem dicuntur Bavari partim ad Heilbrunam, partim in Montanevio.20 Magalottius autem et Vaubecurtius Lotharingia non exeunt. Motta premitur. Elbeuvius huc venit, exspectatur et Gassio, valde inter se discordes.
Nobilitas hic lege data iis qui iam moribus eam obtinebant, literis consiliariorum parlamenti,21 grandis consilii et rationum. Ad pecunias quaerendas ordines in locis ubi is mos est convocantur, euntque ea de causa princeps Condaeus in Burgundiam, in Normanniam Longevilius, in Britanniam Armoricam Milleraeius, qui mox Romam iturus dicitur obedientiae testandae causa legatus extra ordinem, ordinariam ibi legationem obituro Plessaeo Pralino. Nam San[c]ti Chaumontius huc revocatus redit rebus non ex regentium voluntate gestis.
Mediolani parcendae pecuniae augentur cohortes, minuitur praepositorum numerus. Exspectantur ibi pecuniae a Neapoli; tempestas vero impedit, quominus equites ex Italia in Hispaniam transiere. Rex Hispaniae Madriti esse dicitur. Contra Tangres ab Hispanis captas Galli se consolantur quingentis Hispanorum caesis. Sed et marchio Tarracosae in Portugalliam nuntiatur intrasse. Papa IX cardinales facere meditatur et legatis regum contra praefectum urbis locos priores adiudicavit. Barbarini dicuntur tres milliones offerre duci Longevillano pro dynastia Novi Castelli apud Helvetios. Piccolominaeum audimus et aliis auctum honoribus et Velleris Aurei. Regina Angliae non probat quae facit elector Palatinus.22 Walleri copias a regiis credit caesas; de pace nihil sperat ob iniquissimas conditiones quas a parlamento legati ad regem attulere.
Deus, nobilissime et amplissime domine, Nobilitatem vestram sospitet,
nobilissimae Amplitudini vestrae addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 17 Decembris 1644.
256
Audimus 24 Novembris apud Wechaviam23 Hatzfeldium fuisse aut eius copias, Goetzium in montibus Walachiae capto Ledenicho multum incommodare Olmitiae, Glenium minari Hassiae Casselensi. Princeps Ludovisius ambit virginem natam ex fratre pontificis. Galli in Italia in Languis et Montisferratensi ditione capiunt hiberna, Hispani in tractu Genuensi.24 Bavarus vult credi se vere habiturum militem ad XXV millia.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Vicquefortio.