Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Regina Angliae pecuniam quam liberalitate reginae regentis Gallicae accepit,2 misit ad regem maritum suum.3 Belli vices in illis locis sunt satis alternantes. Rex autem duos de potissimis proceribus, ducem Richemontium et comitem Suthamptonium,4 misit ad parlamentum Angliae, - eum enim titulum eis concessit, alioqui legatos non recepturis5 -
283
qui sunt Londinii cum pacis conditionibus, sed multum diversis ab eis quas parlamentarii miserant.6 Sunt qui pacem sperent posse confieri, quae certe sine maximo regiae potestatis detrimento fieri nunc non poterit. Alii existimant id regem agere, ut diem ducat in spem pecuniae aut et auxiliorum ex Italia aut aliis ex locis, et per conditiones aliis placituras, aliis displicituras alat discordias, quarum magna sunt semina inter proceres parlamenti et plebem. Paratus hic ad bellum tarde satis procedunt.7Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, augustam Maiestatem tuam protegat rebusque prosperis ornet,
augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXI/XXXI Decembris 1644.
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Anglica. Gallorum paratus ad bellum tardi.