eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    50. 1604 Febr. 5. Aan D. Heinsius1.

    Cl. D. Danieli Heinsio Hugo Grotius S.P.

    Scribo ad te sed Meursii rogatu, quod tamen ita te scire oportet, ut ille nesciat. Apparat igitur Lexicon Barbarograecum2, quale Rigaltius3 vulgavit. nosti laborem in quo ingenii nihil, industriae non multum requiritur. Legit auctores plerosque et exscripsit. hoc illi placuit Lexicon vocare. Restant legendi Zonaras et Cedrenus: quos a te petere non cupit. Me submisit, qui illius gratia mentirer, et dicerem opus mihi illis auctoribus, ad quos videndos otium non est. Nescio an habeas. vix puto quia raro inveniuntur, neque magnus usus est. Si ita est, scribes te non habere, sed ita quasi mihi petiverim: ut possim illi tuas literas ostendere. Sin quid adiicere libebit, quod inter nos maneat, fac a literis separes. Ego hoc magis illi negare nihil debui, quia videor offendisse hominem, quod rogatus

    42

    Encomium scribere Meditationibus4, Epigramma scripsi. nec tamen, ut ille, de sole, aut saeculo. sed liberale praeconium, et quo putabam ipsius quoque arrogantiae satisfieri posse. Nunc video inexplebilem, ex quo me coram meos versus legit fronte corrugata, tristis an indignabundus et ad singula prope verba subsistens, quasi cum dignitate sua expenderet. Est id Epigramma5 huiusmodi:

    Dum veterum ingeniis doctos instaurat honores, Obligat et toties saecula prisca sibi, Hinc animo Cyrrham dum provocat, inde Lycaeum Meursius, ulterius iam videt esse nihil. Deficit humani iuvenem via tota laboria. Quid faciat? coelo cura petetur, ait. Ergo sacros operit sublimi pectore motus Ipsa per Isaiden, dum iuvat, astra sequi. Cernimus - en pietas - meditata prioribus annis, Qualia vix canis otia cura ferunt. Magne Deus, vitae peragit cui pensa iuventus, Nescio quid faciet, sit tamen oro senex.

    Si bene te novi te, et ego, dices nescio quid faciet. Sed vale, et ride, meum et literarum decus, V. Febr. CIƆIƆCIV.

    Longum6, si mittendi occasio sit, per Curatorum ministros, in paucos dies mihi velim.

    Adres: Ed. Erntfeste, Wijse hoochgheleerde Heer Daniel de Heins Professeur inde Universiteyt tot Leyden. In de huysinghe van Raphelengh op de Breedestraet. Loont den brengher.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 394; Meursii Opera XI p. 130.
    2 - Meursius' Glossarium Graeco-barbarum verscheen 1610 te Leiden.
    3 - Nic. Rigault had 1601 uitgegeven: De verbis quae in Novellis Constit. post Iustinianum occurrunt Glossarium mixobarbarum.
    4 - Meursius' Meditationes Christianae in Ps. 116 et tres priores partes Ps. 119. Heidelberg 1604.
    5 - Gedrukt in de Poemata p. 231.
    6 - Longi Poimenica had Grotius reeds eerder gevraagd; zie no. 47 en 48.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]