eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    6

    3912. 1639 januari 1. Aan G. Müller1.

    Nobilissime domine,

    Literas meas quod Nobilitas vestra supra meritum aestimat, bonitatis est; quod me de iis, quae ibi aguntur, edocere pergit, beneficentiae.

    Quae de Bannerii2 rebus nuntiat epistola 24 Novembris3, ea narravi regi4. Gaudebat is et D. Bannerio omnia optima precabatur curamque se habiturum ejus in suppeditanda suis temporibus pecunia promittebat. Iam pervenerint Hamburgum literae mercatorum ad solvendum, quod Novembri coepit deberi. Sed magni tricones sunt mercatores, ubi quid solvendum est; in exigendo lucripetae. Mei, qui ab ipsorum ingenio absum longissime, ut habeatur ratio, et Ill. D. Salvium5 et Nobilitatem vestram ut rogare coepi ita nunc etiam rogo, ne ad multas molestias accedat fortunarum mearum fluctuatio.

    Brisacum captum nunc invidia quidem aliqua onerabit victorem, qui Germanicum maxima ex parte praesidium imponit sacrorum introducta libertate; verum qui invidetur, is vim habet et ita sunt hodie Gallorum ingenia, ut facilius ab illis metu aliquid quam miseratione obtineas.

    Helvetii eum tanquam libertatis suae vindicem respicere incipiunt. Et possessio tractus istius ac fluminis et rerum, quas gessit fama, efficient, ut eum ambiant hostes sociique. Munitiones ad Varni ostium retineri certe ad pacem usque satius erit quam in ea re gratificari regi aemulo et, si timeri se sentiat, nullum talia flagitandi facturo finem, donec Suedos ultra mare Balthicum redegerit. Movet et Arnimii6 libertas, hominis infesti Suedico nomini et non modicae apud Daniae regem7 auctoritatis. Prudentia opus ac fortitudine, quarum virtutum hoc tempore apud nullam gentem quam apud Suedos melior est seges. Plane autem cum Nobilitate vestra sentio id curandum, ne, qui extra bellum sunt, nobis ulla cum specie imputare possint belli protracti mala. Evolutis nunc illis difficultatibus, quae Germanorum diplomata spectabant, non arbitror Hispanos in iis, quae Italos Batavosque tangunt, recusaturos priora sequi exempla; neque Gallos Ferdinando8 diutius negaturos nomen imperatorium, quod ei post consensum Germaniae Roma quoque detulit. Aliter si facient aut hi aut illi, erit, cur bello frui et alienas calamitates in usum suum vertere velle credantur.

    Non iniquae sunt suspiciones de regis Daniae arcanis cum imperatore conventionibus. Expediat nobis, si illi domi aliqua nascantur turbamenta, quae ipsam a rerum alienarum arbitriis nimis imperiosis et ad proprium ipsius quaestum tendentibus abstineant.

    7

    Angli antehac ita locuti, quasi Pomeraniam nobis manere aequum satis et tranquillitati Germaniae conveniens arbitrarentur, nunc nihil aliud quam restitutoria interdicta pronuntiant. Lotharingo9 quin faveant, dubium non est. Neque enim nimis excrescere Galliam volunt et vident inhonestum fore imperatori reddere bello parta, suos autem socios spoliatos deserere. De foedere tamen an intercesserit, dubito.

    Princeps Eckebergius10 mandata ab imperatore accepit aptandi se ad pontificis11 voluntatem. Itaque introiit urbem magna cum pompa probataque est a pontifice et cardinalibus electio Ferdinandi III in regem Romanorum. Alio enim nomine Romani caesares non insigniunt ante coronam Romae acceptam. Ea de re quod Roma scriptum est mitto; mitto etiam commendationem editionis Cornelianae12, quam moliuntur viri eruditissimi mihique amicissimi socer generque literarum optimarum seduli adjutores.

    Annum, qui hic nunc incipit, felicem Nobilitati vestrae ejusque domui omnique Germaniae et orbi christiano ex animo precor.

    Nobilitatis vestrae studiosissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 492. Antw. op no. 3875 dd. 24 november oude stijl (dl. IX); beantw. d. no. 3948. Georg Müller was secretaris en Zweedse hofraad.
    2 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    3 - No. 3875.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    6 - Hans Georg von Arnim-Boytzenburg: vgl. no. 3910, p. 4 en n. 2.
    7 - Christiaan IV van Denemarken.
    8 - Ferdinand III; de Fransen hadden hem officieel slechts als koning van Bohemen willen erkennen.
    9 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    10 - Johann Anton von Eggenberg.
    11 - Urbanus VIII.
    12 - Over deze Tacitusuitgave door Matthias Bernegger en diens schoonzoon Johann Freinsheim zie men dl. IX no. 3469, p. 108 n. 6.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]