eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3910. 1639 januari 1. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Quod ad vos rumor praeproperus pertulerat, de eo hic vere cognito ingens regis2 ac populi gaudium est. Quantum sit positum in capto Brisaco ad tuendas extimas Galliae partes et quae rex bello peperit, praeterea ad Helvetiorum securitatem et majores in Germania progressus exposui regi his diebus, qui et ipse satis se hoc intelligere sermone ad rem apposito ostendit et duos hostium exercitus, dum ei liberando student absumptos addidit.

    Pertinacia Rinacii3, ut culpam admissam antehac in vendito frumento vetere, dum novum exspectat, elueret, per mensem ultimum ea in fame tenuit civitatem, ut captivorum, qui sine alimentis inclusi tenebantur, duodecim sex sociorum corporibus pasti sint4. Quod cum ad notitiam militum Vinariensium pervenit - nam, dum pacta fiebant, ignoratum fuit - paulo minus omnibus praesidiariis exitium attulerat. Sed ducis5 clementia servavit exemplo edito tam nefario exempla in se gravissima meritos. Utraque religio in urbe exercetur6. Dux agrum circa vastum ad culturam revocat tutelam suam pollicens agricolis. Exiere ex urbe milites trecenti. Si satis haberet equitatus dux jam nunc in Bavari7 fines se transmoveret. Sed ad eam virium partem recuperandam tempore opus.

    Patris Iosephi8 mortui memoria virulentis multorum scriptis laceratur et a multis quotidie insultatur ejus tumulo per ignominiam. Fecit multa Palatinae

    4

    domui infensa ob spes illas de Bavaro inanes. Vinariensis tamen conatus non parum juvit vereorque, ne alii nunc sint in negotiis minus id curaturi. Cardinalem enim Riceliacum corporis infirmitas cogit multa in alios rejicere, multa etiam ignorare. Solemur tamen nos bona spe, cum videamus duci Vinariensi multa supra spem bene provenisse.

    Laetatus est rex iis, quae de Bannerio9 ipsi narravi. Arnimius10, homo vafer, nocebit haud dubie eis, qui ipsum tam negligenter custodivere. Nam, ut audio, consiliis valet et apud Daniae regem11 in authoritate est. Quare omnia circumspecte agenda sunt nostris.

    Ad pacis colloquia quin veniatur, vitari vix poterit expeditis, ni fallor, nodis diplomatum pro Germanis. Quae pro Italis ac pro Batavis desiderantur difficultates non habebunt magnas, si hostis paci non plane adversatur. Idque nobis ad hujus rei dijudicationem optimum erit argumentum.

    Pergit Turca12 minari Venetis, Veneti vero pertimescere. Ad pacem consequendam utile haud dubie foret componi hanc litem et arma Turcica ad Pannonicum potius finem se ostentare. Mittent huc extra ordinem et Veneti et Poloni ad gratulationes de delphino13 et pro principis Casimiri14 libertate simulque ad arcendam, si ingruat, vim Turcicam pace inter christianos constituta. His addent se pontificis15 ministri.

    Quae principis Palatini16 nomine in Suedia fuere proposita, spem mihi foederis dabant exiguam, paulo plus ea, quae inter D. Roum17 et D. Salvium18 placuerant. Sed ut ea in Anglia rata habeantur, sicut optandum maxime est, ita an sperare ausim nescio. Movent me, ut metuam, et legatorum19 hic sermones et Scotica illa nubes, ut recte judicat Excellentia vestra, nondum bene dissipata, et Dani consilia multum in aula, ni fallor, Anglica valitura.

    Pomeraniam pauci sunt, qui nobis non invideant. Cum Bannerius suo milite opus habeat, novus autem ex Suedia satis praeterea viris exhausta venire hoc tempore non possit, nisi et brevi et valide se commovet Palatinus, periclitaturas20 in Westfalia res Suedicas prudenter Excellentia vestra judicat.

    Pedemontanam ditionem ita nunc tenent Galli, ut decessuri non sint, etiamsi puero duci21 aliquid humanitus evenerit. Mantuana22 solo Casalis pignore retinetur, quo minus invitis Gallis pacem faciat. Laborandum est, ut quietos se certe contra Turcam teneant Moscovitae.

    5

    Rex Daniae quid agat, quid speret, quid velit, sollicite hoc maxime tempore erit observandum.

    Deus annum, quem hodie auspicamur, felicem det Suedis Excellentiaeque tuae et omnibus ipsam contingentibus.

    Excellentiae vestrae singulari cultu observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 1 Ianuarij 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae, 9 Ianuarij st. n. 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 162. Gedrukt Epist., p. 491. Ludwig Camerarius was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Lodewijk XIII.
    3 - Johann Heinrich von Reinach, gouverneur van Breisach.
    4 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: sunt.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - De copie heeft de lezing: experietur.
    7 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    8 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, gestorven op 18 december 1638.
    9 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    10 - Hans Georg von Arnim-Boytzenburg (1583-1641). In 1638 was hij ontsnapt aan de Zweden die hem in 1637 gevangen hadden genomen.
    11 - Christiaan IV van Denemarken.
    12 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    13 - De latere Lodewijk XIV, geboren op 5 september 1638.
    14 - Jan II Kazimierz.
    15 - Urbanus VIII.
    16 - Karl Ludwig van de Palts.
    17 - De Engelse diplomaat Thomas Roe.
    18 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant te Hamburg.
    19 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    20 - De copie te Uppsala heeft, m.i. ten onrechte, de lezing: pericliturus.
    21 - Carlo Emanuele van Savoye.
    22 - Maria Gonzaga, hertogin van Mantua.