eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    731

    3875. 1638 december 4. Van G. Muller1.

    Illustrissime et Excellentissime Domine Legate,

    Redditae mihi sunt literae Excellentiae Vestrae 6. Novembr. ad me datae2. Gratias Excellentiae Vestrae summas, maximas debeo, quod me sapientissimis suis literis doctiorem melioremque reddere subinde non dedignatur. Ego vicissim in narrandis iis, quae hic aguntur quaeque mearum erunt partium, officio meo non deero.

    Ultra ea, quae eadem 6. Novembr. die ad Excellentiam Vestram ipse perscripsi3 quaeque 16/26 post illustrissimo et excellentissimo domino legato Camerario4 cum commendatione solita significavi, pauca nunc occurrunt nova, relatu digna.

    Gallassius5 quidem copiis electoris Sax.6 duce Marazinio Italo7 exercitum suum non parum firmavit aliasque aliunde ad se cohortes contraxit; nec quicquam tamen in Bannerium8 tentare ausus praeterquam quod commeatus pulverisque tormentarii copiam non spernendam adverso Albis flumine in castra deducere frustra annisus est. Bannerius nunc in eo est, postquam damna equorum ingenti numero morbis absumptorum aliquantum resarcivit et calceamenta et caligas perferendo frigori pediti suo comparavit, ut recta in hostem eat aut praelio, si copiam ille fecerit, cum ipso decertaturus aut in haereditarias Austriacorum terras pervasurus.

    Dici tamen non potest, quantum damni remoraeque ex lenta subsidiorum a Gallis debitorum solutione emergat, ac parum abest, quin eam solam ob causam progredi ultra dominus Bannerius haud possit. Quae Maio mense debebant Galli, circa finem demum Septembr. praestitere. Quae 5.a vero Novembr. die numerata oportuit, adhuc integra debent. Dominus igitur legatus Salvius9 Excellentiam Vestram summopere oratam cupit, eam sibi rem curae esse sinat et apud regios in Gallia ministros perficiat, ut si salvam velint rem communem, quam ociissime pecunias debitas mittant, exercitui ex promisso suppeditandas.

    De duce Bernhardo Saxone10 et nos nil nisi fortia ac felicia audimus. Dolendum tamen merito non majorem ipsius in tantis periculis a Gallis rationem haberi ob causas prudentissime ab Excellentia Vestra expositas. Maturo consilio, majori audacia, provocantibus fatis Brisacum aggressus est duc fortiss. probe gnarus eo capto Italiam Germaniamque ab Burgundia, Lotharingia Belgioque omni divisam fore nec alteras alteris laborantibus subvenire amplius posse. Tam fortia, tam felicia ausa, omni ope, summis viribus juvare decebat Gallos. Et tamen Galli livi-

    732

    dis oculis aspiciunt ducem, ducem, cui se ac salutem suam acceptam ferre jure merito debent.

    Sed et Daniae rex11 invidiae odiique stimulis in Suedos accolas non fortes minus quam felices agitatus nova quotidie patientiae Suedicae tentamenta captat urgendo nunc demolitionem munitionis Warnemundanae in portu Rostochiensi, quod et priori bello contra se primum excitata et commerciorum libertati, suisque in primis subditis damnosa; et contra pacta Sueco-Danica vectigal ibi marinum institutum sit; denique quod multo ipse a caesare12 cum labore ac sumtu impetraverit tandem, ut deducto praesidio destruerentur munimenta et in pristinum libertatis statum restitueretur portus Rostochiensis; latet anguis in herba13! Nec bellator magis quam mediator gravis Danus, significavit domino legato Salvio his ipsis diebus, cum diu desideratas tuti itineris tabulas pro Germanis a caesare mox expectet, commissariis suis in mandatis se dedisse, ut protinus ad ipsum veniant: ipse vicissim Suedos hortetur, ut ad fines regni mox praesto sint Lubecam confestim ituri. Nec qui honeste amplius detrectare conventum possint Suedi, video. Constitutum enim foedere Hamburgensi, ut impetratis pro legatis regum proque communium foederatorum per Germaniam deputatis salvis conductibus securitateque, ad locum conventui dictum ilico mittatur. Hollandis, Italisque, Galliae foederatis, ultra non tenemur quam aut ipsi volumus aut amicitiae jure flagitare ipsi a nobis volent ac dum de pace Germaniae agitur, disputationes interim de diplomatibus Hollandorum Italorumque facile terminabuntur. Unum nos maxime sollicitos tenet, quod nempe ipsius Daniae regis novi socii conquesti nuper sunt pati istum nolle, ut protestantium in Germania nuncii Lubecam veniant, eo quod caesar ibi cum Suedis tanquam cum hostibus sit acturus, hostes vero caesari protestantes nec esse velle nec debere, et quod res Germaniae ad Suedos, uti exteros, minime pertineant. Huic opinioni si insistet Danus, quin pacem sibi quidem utilem, Suedis vero Germanisque perniciosiorem14 Pragensi confecturus sit aut fortasse cum caesare in arcano jam confecerit, dubitandum vix erit. Nec enim desunt, qui confirment de quibusdam capitibus convenisse inter caesarem et Danum, quae ubi rata et grata nolint habere Suedi, bellum in ipsos commune decretum esse. Et quod Dani nunquam nisi vi coacti concessuri sint, ut Pomerania penes Suedos maneat, persuasissimum nobis est.

    De Anglis prudentissime judicat Excellentia Vestra et ipse Bassom Petraeus15 fassus Colmariae est ictum inter Anglum16 et Lotharingum17 foedus, quo teneatur Anglus nulli alii foederi subscribere aut in restitutionem Palatinatus consentire, nisi ipsi Lotharingo de restitutione sui ducatus diserte cautum sit.

    De legato caesaris principe Eggenbergio18 sunt qui referant ipsum multa cum offensione, re plane infecta ex aula Romana abiisse. Quaeso Excellentiam

    733

    Vestram, si grave non est, eam mecum historiam communicare velit; quin enim cognita ipsi sit penitus, nullus dubito.

    Vale, vir excellentissime, patrone magne.

    Hamburgi, die 24 Novemb. st. Juliano19 Ao. 1638.

     

    P.S. Eruditissimus dominus Berneggerus20 elegantissimas praeterita aestate ad me scripsit literas nuperrime mihi demum exhibitas, quibus gratias agit, quod Excellentia Vestra ad scribendas humanitatis inusitatae litteras excitarim; quod author extiterim duci Bernhardo ad juvandos labores ipsius generique congiario splendido quodque majus quid in Suecia moliar. Summae oblectationi mihi fuerunt literae istae ac, cum nullum beneficium in hominem magis merentem magisque dignum regia liberalitate conferri possit, in id enitar sedulo, ubi illustrissmum dominum regni cancellarium21 coram convenire licuerit, ut regiam etiam liberalitatem experiatur. Quodsi itaque grave non esset Excellentiae Vestrae sua me, in primis virum dominum Berneggerum juvare commentatione eamque commendarem ad me transmittere, ingens momentum rei consequendae allatura haut dubie esset ac rem pro confecta pene ducerem. Addidi ... exemplum epistolae Freinshemianae22, unde, quid sperandum nobis sit de altera Taciti editione23, apparet.

    Excellentiae Vestrae.

    Adres: A Son Excellence Monsieur Hugo Grotius, Conseiller d'Estat et Ambassadeur de Sa. Maj. de Sueden, demeurant à Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 24 dec.

    In dorso: 24 Nov. 1638 Muller.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 19. Met andere hand. Eigenh. postscriptum. Niet ondertek. Antw. op no. 3830; beantw. dd. 1 januari 1639. Georg Müller was Zweedse hofraad en secretaris.
    2 - No. 3830.
    3 - Ontbreekt.
    4 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag.
    5 - Matthias, graaf Gallas.
    6 - Johan Georg I, keurvorst van Saksen.
    7 - Rudolph von Morrin (Morasin, Marazini).
    8 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    9 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    10 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    11 - Christiaan IV.
    12 - Ferdinand III.
    13 - Vergilius, Bucolica, Ecl. III, 93.
    14 - De vrede van Praag, gesloten in 1635.
    15 - Anne-François de Bassompierre; zie no. 3820, p. 656 n. 8.
    16 - Karel I van Engeland.
    17 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    18 - Johann Anton Eggenberg.
    19 - Dit ‘st. Juliano’ is door Müller eigenhandig toegevoegd.
    20 - Matthias Bernegger.
    21 - Axel Oxenstierna.
    22 - Johann Freinsheim.
    23 - Zie hierover no. 3469, p. 108 en n. 6.