Nobilissime et Amplissime Domine,
Gratias ago maximas, quod mea valetudo Nobilitati Vestrae curae sit, quae cum mihi jam plane Dei beneficio sit restituta, tanto ero et alacrior et paratior, ut, si qua in re possim, Nobilitati Vestrae vices referam pro summo mei amore, cujus testes habeo et epistolas suavissimas, sive res sive verba considero, et laborem sumptum in me edocendo etiam per chartas transmissas de iis, quae me hoc loco positum scire refert. Neque vero parum D. legato Camerario2 ac nobilissimo ejus filio3 debeo, qui suis temporibus me participem faciendo eorum, quae ad ipsos pervenerant, amicorum officio optime functi sunt, ut solent. Quare nolit Nobilitas Vestra sollicita esse, sive adsit sive absit scriba. Nam, ut video, etiam absente illo facile ea, quae coeptum est agi, via, discam quae mihi ad hoc munus et honeste et cum utilitate publica implendum sunt necessaria.
Intellexeram jam illa de ducibus Lauwenburgicis4 et D. Reventlavio5, quem antehac vidi cognovique Gelvostadii. Mithofii6 literae spem mihi faciunt aliquam adipiscendae pacis. Saxonem7 credo, postquam semel se iis, quos sequi voluit, consiliariis dedit, perstiturum in ea, quam institit via.
Audimus jam trans Albim ivisse Galassium8, forte ut ipse aut pars copiarum ducem Vinariensem9 aegre ea, quae magna animi fortitudine coepit tuentem a
675
sociis, quod nec ipsi ignorant, non ut oportet adjutum ad ruinam praecipitet. Eo si iverit, quid duci Vinariensi sit metuendum, non dixero, sed Bannerio10 occasiones se aperient.Dux Vinariensis in liberis epistolis mire queritur se deseri, nec injuria. Fuit enim et est ipse ipsiusque exercitus in periculo maximo. Post praelium illud feliciter pugnatum in ducem Lotharingum11 Gotzius12 non minus XX habens millia Friburgum coepit. Nec miror; exhausit enim praesidia omnia dux Vinariensis, ut castra in amplum diffusa melius tutetur. Scimus oppugnata ab hoste castra; scimus ex urbe tonuisse vi maxima machinas; quid evenerit, ignari trepidamus. Sed solantur nos a Lugduno Galliae literae, quae depulsum ab oppugnatione hostem multo cum sanguine et assultantium et defendentium dicunt. Plane Galli sicut Austriacae magnitudini non sine causa invident, ita res protestantium nolunt augescere, ideo quod qui rerum sunt potentes non ullo sententiarum studio, sed, ut honores ac commoda aut serventur aut adipiscantur, aulae Romanae se mancipent.
Ea res Suedorum nobiles conatus et evertit et evertet. Aliud esset, si ipsi per se aut fidos socios vires haberent ad implendum vere regale Gustavi regis13 propositum, sed nunc, quid aliud quam Germaniam, cui sublevandae nos dicimus venisse, tenemus in maximis calamitatibus?
Angli, ut solent quaedam insulae fluctuare, nutantibus consiliis, nulla certa destinatione, venales, pars magna, quid aliud quam domum Palatinam sive per suspiciones sive per inertiam sive quod ex commerciis commoda sanguini praeferant sive quod sua quisque curent, deserunt, produnt, evertunt? Quod si id ipsi aequum censent, certe non est quod aut Suedi aut Galli multo minoribus officiorum vinculis innexi eidem Palatinae domui incusentur, si oculis partim indignantibus partim miserantibus haec spectant.
Bysterfeldii14 iter diu est quod credidi eo spectare, ut princeps ipsius15 externarum societatum fama res suas cum imperatore16 suo ex usu componat. Nam nec quid in Gallia fecerit, ostendit mihi, neque cum D. Camerario egit quam oportet aperte.
Vidi illa de Prussicis in Brandenburgica ditione vectigalibus. Jus quidem est Suedis ista vindicandi, sed prudentius facient, si alios, quorum interest, ista arceri, hostibus hostes concitent fruanturque non usu tantum, qui ad ipsos potest redire, sed et oblectamento spectaculi.
Pro duce Vinariensi laboramus, quantum possumus. Bis mille, qui missi ad eum fuerant, vix mille pervenerunt. Longavillani17 milites tarde procedunt. Equitatus supplemento opus habet tot equis per morbos absumptis et pecunia ipsa plus quam ea, quae dari solita est, tantis factis, tantis faciendis sumptibus.
676
Novi ducis Sabaudi18 aegrotatio Italis suspicacibus hominibus dat fabularum materiam.
Caetera aut D. Salvius19 aut D. D, Camerarii Nobilitati Vestrae significabunt.
Nobilitatis Vestrae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Novembris novi Calendarii anni 1638.