Illustrissime Domine,
Magna sunt, quae a Geneva nobis nuntiata certiorem autoritatem exspectant ducem Carolum2, cum Brisaci necessitatibus iterum subvenire vellet, ivisse eo cum alis equitum 8, peditum millibus duobus. Sed a duce Vinariensi3, ad quem profectionis istius fama manarat, missas 74 equitum alas et musquetarios sexcentos obvium habuisse hostem ad Sennhemum5 Mulhusio non procul die mensis hujus 5/15. Disjectum facile equitatum hostilem: peditum egregiam apparuisse virtutem non sine equitatus Vinariensis damno, sed machinarum Vinariensis vi disjectos illos receptum sibi quaesivisse in silvam propinquam. Ibi ab equite Vinariensi circumventos postero die venisse ad deditionem. Captas hostium machinas omnes, id est quinque cum impedimentis. Ipsum ducem Carolum cum iis, quos afferebat, commeatibus subductum periculo. Mortuum ex primoribus Lotharingici exercitus Mercium6, ex altera parte Vittershenium7. Addebant literae Gotzium8 nihilominus appropinquare habentem secum decem ferme millia. Partem eorum Rhenum transgressam prope Lauffenburgum. Aliae a Basilea literae significant 11/21 mensis hujus die captum a duce Vinariensi castellum, quod extra Brisacum est contra Libenspergam, Vettenum nomine. Id viam facere duci ad pontem Brisaci oppugnandum.
654
Vidi apud me Lautmarium9, qui ab electore Palatino10 missus est. Roganti, ut negotia sibi commissa commendarem, prompte id pollicitus sum, sed monui Gallos pecuniam non daturos, nisi norint, quid quantumque Anglus11 promittat ad juvandum consanguineum principem. Idem ut faciat, in Suedia exspectari.
Initia ejus male procedunt; nam redditae ipsi sunt per D. Chavigniacum12, quas attulerat ab electore, fidem ipsi facturas literas, quia more Germanico regiam non Majestatem, sed Dignitatem nominaverant. Post calendas Januarias anni, quem exspectamus, iis, qui sine legationis nomine a principibus ad regem13 mittentur, carruca regis non dabitur.
A Constantinopoli habemus vati illi14, qui res novare coeperat, pellem detractam. Ipsum Turcarum imperatorem15 Aleppi esse et multas ad eum e Graecia atque aliunde ire copias. Neque tamen hoc paratu territum Persam16, quin ultro de bello inferendo cogitare. Fruges ab eo aquasque corrumpi.
Redierat e Polonia Constantinopolim Ch[i]ausius quidam17 Polono18 a rege19 misso comitatus, qui Polonus late jactabat de Cosaccis partam victoriam. Sed gloriationi ejus multum detrahebat is Chiausius narrans nobilitatis Polonae cum civitatibus dissidia, paupertatem publicam et per totum biennium absque stipendio milites.
Strangulatus et in mare abjectus fuit Cyrillus patriarcha Constantinopolitanus20 ex mandato, quod ab imperatore ex itinere venerat jesuitis, ut creditur, suasoribus emtisque in id bassis. Qui patriarchatum aulae gratia alterum nunc adeptus est, Caraferiae antistes21, pontifici22 quam protestantibus propior esse creditur. Hagae23 interpres24 captus est; ipsi crimini datur, quod homo externus nimium se immiscuerit aulae Graecorumque factionibus. Periculum eum, nisi forte pecuniae, si quam adipisci poterunt Turcae juris gentium satis incuriosi, adire non puto. Sed Venetis ob violatum Dalmatico in solo Turcicum territorium, praeter quod injuriose bajulum25 tractavere, etiam bellum Turcae minantur. Creduntur hanc procellam Veneti sparsis in bassas pecuniis redemturi.
655
Reginae matri26 in Anglia audio dari ducentos in diem sterlingos.
In Italia nihil agitur, plane quasi induciae essent. Ad bellum jampridem nihil confert Mantuana27. Hispani Romae de delphino nato28 non minus quam Galli ipsi gaudium solitis in id signis ostentarunt reddideruntque etiam eandem ob causam captivos, quos Fontarabiae habebant, trecentos.
Eam formulam pro Batavis, quarum Excellentia vestra literis 8/18 mensis hujus29 meminit, mitto. Gallis ea non displicet, sed puto verum dicere vestras literas non contentos hac generalitate Batavos fore. Neque vero ego causam comminisci possum, cur non tale det diploma cardinalis Hispanus30, quale Albertus et Isabella31 dedere, cum Antverpiam ituri essent Batavorum legati32 ad finem imponendum induciarum negotio.
Rex Daniae33, ut video, vellet disputationem de diplomate, quod nos pro Germanis postulamus, differri, usquedum legati bellantium Lubecam venissent ibi et de hoc scrupulo et de re principali pariter acturi. Nostri vero certi esse cupiunt de tali, quale postulant, diplomate, antequam conveniant legati aut dies statuatur conventui. An imperator34 et Hispanus35 pacem cupiant, ut cuncta principum, obscurum arbitror. Laeti quidem successus contra Gallos et Batavos ferociores eos facere queant, sed et dux Vinariensis et Bannerius36 in penetralia Austriacae domus viam sibi ferro patefacere possunt et Anglus ad fortiora se vertere et Hungari sensu injuriarum atque ope vicinorum in arma accendi et Turca oriente omisso in occidentem se convertere.
Praeter haec alia multa mihi in mentem veniunt, cur non imprudenter facturos putem, si belli incerta vitaverint. Italiam et Germaniam non appeti tantum, sed et teneri ab ipsis prope omnem aut armis aut terrore video. Haec si eripi illis bello possunt, pergendum est. Sin id frustra jam diu Suedi Gallique tentamus, exspectanda nimirum alia sunt tempora, dum ipsis sua magnitudo aegre quaesita continens obstet et inimicos sibi novos reperiat superba dominatio.
Polono quid suasuri sint Austriaci, si bellum maneat, facile conjectu est; neque tamen id nimium metuendum arbitror. Polonia in externum bellum, si infelix sit, damnum ipsi, si felix, nihil civibus boni, regi vires adversus libertatem allaturum, non facile commovebitur, ut jam dissidia inter ipsos taceam et incertam Cosaccorum fidem, metumque a Turca, Tartaro, Moscovita. Externis viribus
656
si fidat rex Vladislaus, etiam hoc Poloniae intutum suspectumque; et facile exarescunt tales fontes.Literae D. magni cancellarii37 ad D. Roum38 sunt sane quales esse Excellentia vestra judicat dignae prudentia scribentis.
Palatini rebus et ipse pessime metuo, nisi Angli et loquantur apertius et agant liberalius. At dux Vinariensis, si Brisacum, quod fore confido, capiet, magna erit in gloria, in ampla possessione et in spe justa rerum majorum.
Gratulationis officium jam apud reginam39, etiam et ad infantis cunas peregit D. Oosterwyckius40.
In Angliam dicitur jam se conferre et dux Valetta41 rerum ad Fontarabiam reus et judicium declinans. Ea post ducis Chevreusii uxorem42 et reginam matrem tertia jam erit Gallis causa, cur limis oculis Anglos intueantur. Regina mater, ni fallor, apud Hispanos tessera hospitali jam fracta aegre fidem inveniet. Tamen omnia circumspectare non abs re erit.
De Scoticis rebus meliora jam sperare legatos Anglos43 video. Et videtur mihi prudens esse, quod postremo captum est super, illis negotiis a rege Magnae Brittanniae consilium.
De Transilvanicis nihil hic intelligo.
Deus Excellentiam vestram sospitet pacemque det christiano orbi.
Excellentiae vestrae cultu perpetuo devinctus
H. Grotius.
Lutetiae 20/30 Octobris 1638.
Pontem e navibus, qui ad Neoburgum erat, dux Vinariensis, ne quid in eum hostibus liceret, sustulit. Quas jam nunc a duce et alias e castris accepimus literas, eae nos docent de peditatu dedito nihil esse, caetera vera. Signa capta hostium 19, equestria omnia, captum inter multos Bassompetram44, qui hostilibus machinis praeerat. Commeatus, quos advexerat hostis, Thanum pervenere.
Sunt aliae literae, quas non vidi; nuntiant praeter id, de quo scripsi, castellum captum a Vinariensibus et alterum, quod pontem tegebat; pontis arcus quatuor incensos. Id hostibus ad commeatus ab Alsatica parte, nam praeclusa est altera, invehendos impedimento fore. Id factum nocte intra 19 et 20 hujus mensis. Eo tempore una erant Gotzius et Lamboius45 aut castrorum aut Friburgi oppugnationem, ut dicitur, molientes. Nos hic pro duce Vinariensi omnia moliri non desinemus.
657
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R.A. 1638, 8 Novemb. st. n.