eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3821. 1638 oktober 30. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Magna sunt, quae a Geneva nobis nuntiata certiorem auctoritatem exspectant ducem Carolum2, cum Brissaci necessitatibus iterum subvenire vellet, ivisse eo cum alis equitum octo, peditum millibus duobus. Sed a duce Vinariensi3, ad quem profectionis istius fama manarat, missas septem equitum alas et musquettarios sexcentos obvium habuisse hostem ad Sennhemum Mulhusio non procul die mensis hujus 5/15. Disjectum facile equitatum hostilem: peditum egregiam apparuisse virtutem non sine equitatus Vinariensis damno. Sed machinarum Vinariensis vi disjectos illos receptum sibi quaesivisse in silvam propinquam. Ibi ab equite Vinariensi circumventos postero die venisse ad deditionem. Captas hostium machinas omnes, id est quinque cum impedimentis. Ipsum ducem Carolum cum iis, quos adferebat commeatibus subductum periculo. Mortuum ex primoribus Lotharingici exercitus Mercium4; ex altera parte Wittershemium5. Addebant literae Goetsium6 nihilominus appropinquare habentem secum decem ferme millia. Partem eorum Rhenum transgressam prope Laufenburgum. Aliae a Basilea literae significant 11/ 21 mensis hujus die captum a duce Vinariensi castellum, quod extra Brissacum est contra Libenspergam, Vettenum nomine. Id viam facere duci ad pontem Brissaci oppugnandum.

    Vidi apud me Lautmarium7, qui ab electore Palatino8 missus est. Roganti, ut negotia sibi commissa commendarem, prompte id pollicitus sum, sed monui Gallos pecuniam non daturos, nisi norint, quid quantumque Anglus9 promittat ad juvandum consanguineum principem. Idem ut faciat, in Suedia exspectari.

    Initia ejus male procedunt; nam redditae ipsi sunt per Chavigniacum10, quas attulerat ab electore, fidem ipsi facturas literas, quia more Germanico regiam non Majestatem, sed Dignitatem nominaverant. Post calendas Januarias anni quem

    658

    exspectamus, iis, qui sine legationis nomine a principibus ad regem11 mittentur, carruca regis non dabitur.

    A Constantinopoli habemus vati illi12, qui res novare coeperat, pellem detractam. Ipsum Turcarum imperatorem13 Aleppi esse et multas ad eum e Graecia atque aliunde ire copias. Neque tamen hoc paratu territum Persam14, quin ultro de bello inferendo cogitare. Fruges ab eo aquasque corrumpi.

    Redierat e Polonia Constantinopolim Chiausius quidam15 Polono16 a rege17 misso comitatus, qui Polonus late jactabat de Cosaccis partam victoriam. Sed gloriationi ejus multum detrahebat is Chiausius narrans nobilitatis Polonae cum civitatibus dissidia, paupertatem publicam et per totum biennium absque stipendio milites.

    Strangulatus et in mare abjectus fuit Cyrillus18 ex mandato, quod ab imperatore ex itinere venerat jesuitis, ut creditur, suasoribus emptisque in id bassis. Qui patriarchatum aulae gratia alterum nunc adeptus est Caraferiae antistes19 pontifici20 quam protestantibus propior esse creditur. Hagae21 interpres22 captus est; ipsi crimini datur, quod homo externus nimium se immiscuerit aulae Graecorumque factionibus. Periculum eum, nisi forte pecuniae, si quam adipisci poterunt Turcae juris gentium satis incuriosi, adire non puto. Sed Venetis ob violatum Dalmatico in solo Turcicum territorium, praeter quod injuriose bajulum23 tractavere, etiam bellum Turcae minantur. Creduntur hanc procellam Veneti sparsis in bassas pecuniis redempturi.

    Reginae matri24 in Anglia audio dari ducentos in diem sterlingos.

    In Italia nihil agitur, plane quasi induciae essent. Ad bellum jam pridem nihil confert Mantuana25. Hispani Romae de delphino nato26 non minus quam Galli ipsi gaudium solitis in id signis ostentarunt; reddiderunt etiam eandem ob causam captivos, quos Fontarabiae habebant, trecentos.

    Mitto acceptam a Veneto formulam diplomatis, quam cardinalis Hispanus27 misit, signatam pro Batavis non ipsorum expresso nomine, sed designatis sub vocabulo Galliae foederatorum. Sed credibile est ipsos alio diplomate contentos non fore quam quale olim legatis ipsorum datum est, qui Antwerpiam ivere finem imposituri indutiarum negotio.

    659

    Quanquam pridem ego nullas pecunias accepi sustinendis, quae hic sustineo, impendiis ideoque merito alienis negotiis abstinere poteram meo non expedito, tamen Marini28 precibus ac necessitati hoc dedi, ut ei ab Heufdio29 ducentos imperiales impetrarem.

    In Italia sermones sunt de permutando Cremonensi territorio cum Montisferratensi.

    Rhaeti, qui ab Hispania rediere30, referunt inde firmatum Rhaetis in Vallem Telinam imperium vetus, sed sine protestantium sacris. Hujus decreti pars prior Vallitelinates offendit, Rhaetos altera.

    Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, varias has belli vices ad bonam pacem dirigat.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 20/30 Octobris 1638.

     

    Pontem e navibus, qui ad Neoburgum erat, dux Vinariensis, ne quid in eum hostibus liceret, sustulit. Mitto epistolam ducis ad me31, quam jam nunc e castris accipio, et alteram filii32. De peditatus deditione video inanem fuisse rumorem. Cetera satis praeclara sunt.

    Sunt aliae literae, quas non vidi. Nuntiant praeter id, de quo scripsi, castellum captum a Vinariensibus et alterum, quod pontem tegebat; pontis arcus quatuor incensos. Id hostibus ad commeatus ab Alsatica parte, nam praeclusa est altera, invehendos impedimento fore. Id factum nocte inter 19 et 20 hujus mensis. Eo tempore una erant Goetsius et Lamboius33 aut castrorum aut Friburgi oppugnationem, ut dicitur, molientes. Nos hic pro duce Vinariensi omnia moliri non desinemus.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 474; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 538. Gedeelt. in vert. in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 195. Tot aan ‘Mitto acceptam’ praktisch gelijkluidend aan no. 3820 aan L. Camerarius (tot aan ‘Eam formulam’).
    2 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Wellicht Franz, vrijheer van Mercy, en niet diens broer Caspar.
    5 - Ludwig Wittersheim, officier in het leger van Bernhard van Saksen-Weimar.
    6 - Johann, graaf van Götz.
    7 - Gerhard Romilian von Kalcheim, genaamd von Leuchtmar.
    De uitgave der Oxenst. Skrifter geeft wederom ten onrechte de lezing: ‘Lutsavium’; vgl. no. 3807, p. 635 n. 16.
    8 - Karl Ludwig van de Palts.
    9 - Karel I van Engeland.
    10 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    11 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    12 - Zie no. 3820, p. 654 n. 6.
    13 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    14 - Safī (Sam Mirza).
    15 - Niet nader geïdentificeerd.
    16 - Niet nader geïdentificeerd.
    17 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    18 - Cyrillus Lukaris, vermoord op 7 juli 1638.
    19 - Cyrillus II Kontaris.
    20 - Urbanus VIII.
    21 - Cornelis Haga.
    22 - Abraham Cormano.
    23 - Vgl. p. 604.
    24 - Maria de Medici.
    25 - Maria Gonzaga, hertogin van Mantua.
    26 - Lodewijk XIV, geboren op 5 september 1638.
    27 - De kardinaal-infant don Fernando.
    28 - Charles Marin(i), Zweeds nieuwsagent betreffende Zwitserland en naburige landen.
    29 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    30 - Voor hun namen zie men no. 3413, p. 16 n. 13.
    31 - Ontbreekt.
    32 - Diederik de Groot.
    33 - Wilhelm, baron van Lamboy.