Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Morte pueri2 ducis Sabaudi3 ditiones istae ad alterum puerum quinquennem4 devenere.
Adversus ducem Valettam5, qui non venit vocatus in aulam, instituitur judicium criminis, tanquam in inobsequentem et proditorem. Ita verba habent decreti regis6, qui judices in eum dedit Machautium7 et Potteriacum8. Damnabitur absens. Praefectura Aquitanica, quae ipsi post patris Espernonii9 mortem promissa fuerat, principi Condaeo10, donec aliter ei prospectum fuerit, mandatur. Cardinalis Valetta11 Romam nondum ivit.
Principem Thomam12 intelligimus ire in patriam suam aut loca ei vicina fovendis eorum studiis, quibus bellum displicet.
Ad Fontarabiam quod acceptum est malum, hoc plus habet pudoris, quod valli oppidani tanta jam pars per ruinam patebat, ut Hispani in equis vecti per eam oppidum intraverint.
Lutzmarius13, qui hic pro electore Palatino14 est, vix quicquam proficit volentibus scire Gallis, quid et quantum pro eo facturi sint Angli.
Demskius15 a Polono16 huc missus, ne ipse quidem multum sperat et, nisi melior aliqua lux affulget, principem Casimirum17 aditurus non est.
636
Comes Henricus Nassavius18 a principe missus Arausionensi19 ad peragendum gratulationis officium ob natum regi filium20, heri demum auditus est tractus diu ob quaedam certamina honoraria.
Pontifex21 equitatui Neapolitano Mediolanum proficiscenti non transitum tantum per terras suas, sed et necessaria liberaliter praebuit.
Petunt Galli a Genuensibus navem quandam, quae a Gallis capta et possessa per horas 24 in portu Genuensi se liberaverat, idque obtenturos puto.
Croatae Brisacum rursus farinae non parum intulere. Id argumento est non satis clausos aditus. Duci Vinariensi22 ita dolet tam bonas occasiones amitti, ut ad amicos scripserit se, si Turcae23 militasset, plus repertum fuisse fidei et Truchesius24 a cardinali Riceliaco interrogatus, quid de pecunia factum esset, quam a rege dux accepisset, dixit ea esse ducis in Galliam merita, ut talem interrogationem non exspectaverit.
Ex Burgundiae ducatu ad nos scribitur ducem Longavillanum25 ire, ut peditatum suum, qui ad bis mille quingentos pervenire dicitur, ducat ad Vinariensem per arctas fauces apud Genevam, quibus Exclusa nomen est; inde cum equitatu suo ipsum retro rediturum in Burgundiae hiberna. Cohortes duas jam per Exclusam transiisse Geneva scribitur ac praeterea auctum ducem milite ex praesidiis Colmariae, Schlestadii, Dagesteinae, Rinfeldii, Lauffenburgi, Hohentwilae datamque ab eo pecuniam, ut equos, qui amisere, comparent alios; habere eum machinas triginta; hostium partem maximam in Nigra esse Silva apud Willingam; ad eos infestandos missum Rosam26; obsideri ab hoste Blombergam; Croatas hostiles alios transire Rhenum. Rumor est hic aliquis quatuor millia Helvetiorum a rege conduci, ut duci Vinariensi se adjungant, quod sane velim. Nam copiae ejus tenues sunt et ex omnibus, quae nominavi, Alsatiae praesidiis aegre collecti sunt sexcenti. Hoc ultimum mihi jam nunc ad me veniens confirmat Truchesius et ex ducis ipsius literis scriptis 19/29 Septembris me docet jam perfectum esse vallum castrense, quo septem castella circum Brissacum structa inter se continuantur. Addit eos, qui per Exclusam transiere, esse bis ferme mille e Longavillani exercitu. Alios ex eodem exercitu, numero incerto, promitti; non vero eadem via, sed per Lotharingiam iter capturos. Multum instando centum millia florenorum se extra ordinem pro duce impetrasse ejusdemque ducis monitu sperare se Gallos in id laboraturos, ut Hassici militis pars bona ad ducem perveniat. Maximum incommodum est pabuli inopia, sine quo equitatus retineri nequit. Cras ad ducem redit Truchesius.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, sive bello sive pace rem Suedicam Tuamque Sublimitatem, ejus rei tutorem, sospitet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 6/16 Octobris 1638.
637
Blomberga nondum, quod scimus, in hostium pervenit potestatem. Misit dux Vinariensis ad regios ministros literas hostium interceptas, quibus et constans propositum non deserendi Brissacum et consilium intra Galliam inferendi belli apparent.
Inanis est ille, quem scripseram, de Helvetiis rumor. Nolunt enim illi contra imperatorem27 militare. Dux Longavillanus ipse manet in quibus fuit hactenus locis.
Comes Henricus Nassavius speravit quidem ad regem admitti, sed admissus non est, quia constituit rex suam carrucam non mittere nisi aut legatis aut iis, qui, si non sunt legati, a regibus ad ipsum veniunt. Eadem res moratur Lutzmarium.
Navis illa a Gallis, ut dixi, capta profugerat in portum juris Genuensium dictum Alassium et inde abducta est vi Hispanorum. Senatus Genuensis magistratus Alassianos damnavit parem navem Gallis reddere.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.